Plautus, Curculio, 4, Scaena II. Curculio Lyco Cappadox
| 1 | CURC. I tu prae, virgo: non queo quod pone me est servare. |
| 2 | et aurum et vestem omnem suam esse aiebat quam haec haberet. |
| 3 | CAPP. Nemo it infitias. CURC. At tamen meliusculum est monere. |
| 4 | LYC. Memento promisisse te, si quisquam hanc liberali |
| 5 | causa manu assereret, mihi omne argentum redditum iri, |
| 6 | minas triginta. CAPP. Meminero, de istoc quietus esto. |
| 7 | et nunc idem dico. CURC. Et quidem meminisse ego haec volam te. |
| 8 | CAPP. Memini, et mancupio tibi dabo. CURC. Egon ab lenone quicquam |
| 9 | mancupio accipiam, quibus sui nihil est nisi una lingua, |
| 10 | qui abiurant si quid creditum est? alienos mancupatis, |
| 11 | alienos manu emittitis alienisque imperatis, |
| 12 | nec vobis auctor ullus est nec vosmet estis ulli. |
| 13 | item genus est lenonium inter homines meo quidem animo |
| 14 | ut muscae, culices, cimices pedesque pulicesque: |
| 15 | odio et malo et molestiae, bono usui estis nulli, |
| 16 | nec vobiscum quisquam in foro frugi consistere audet; |
| 17 | qui constitit, culpant eum, conspicitur vituperatur, |
| 18 | eum rem fidemque perdere, tam etsi nil fecit, aiunt. |
| 19 | LYC. Edepol lenones meo animo novisti, lusce, lepide. |
| 20 | CURC. Eodem hercle vos pono et paro: parissimi estis hibus: |
| 21 | hi saltem in occultis locis prostant, vos in foro ipso; |
| 22 | vos faenore homines, hi male suadendo et lustris lacerant. |
| 23 | rogitationis plurimas propter vos populus scivit, |
| 24 | quas vos rogatas rumpitis: aliquam reperitis rimam; |
| 25 | quasi aquam ferventem frigidam esse, ita vos putatis leges. |
| 26 | LYC. Tacuisse mavellem. CAPP. Hau male meditate maledicax es. |
| 27 | CURC. Indignis si male dicitur, male dictum id esse dico, |
| 28 | verum si dignis dicitur, bene dictumst meo quidem animo. |
| 29 | ego mancupem te nil moror nec lenonem alium quemquam. |
| 30 | Lyco, numquid vis? LYC. Bene vale. CURC. Vale. CAPP. Heus tu, tibi ego dico. |
| 31 | CURC. Eloquere, quid vis? CAPP. Quaeso, ut hanc cures, <ut> bene sit isti. |
| 32 | bene ego istam eduxi meae domi et pudice. CURC. Si huius miseret, |
| 33 | ecquid das qui bene sit? CAPP. Malum. CURC. Opust hoc qui te procures. |
| 34 | CAPP. Quid stulta ploras? ne time, bene hercle vendidi ego te; |
| 35 | fac sis bonae frugi sies, sequere istum bella belle. |
| 36 | LYC. Summane, numquid nunciam me vis? CURC. Vale atque salve, |
| 37 | nam et operam et pecuniam benigne praebuisti. |
| 38 | LYC. Salutem multam dicito patrono. CURC. Nuntiabo. - |
| 39 | LYC. Numquid vis, leno? CAPP. Istas minas decem, qui me procurem, |
| 40 | dum melius sit mihi, des. LYC. Dabuntur, cras peti iubeto. - |
| 41 | CAPP. Quando bene gessi rem, volo hic in fano supplicare. |
| 42 | nam illam minis olim decem puellam parvolam emi, |
| 43 | sed eum qui mi illam vendidit numquam postilla vidi; |
| 44 | periisse credo. quid id mea refert? ego argentum habeo. |
| 45 | quoi homini di sunt propitii, lucrum ei profecto obiciunt. |
| 46 | nunc rei divinae operam dabo. certumst bene me curare. |