Plautus, Curculio, 4, Scaena I. Choragus
| 1 | CHOR. Edepol nugatorem lepidum lepide hunc nactust Phaedromus. |
| 2 | halapantam an sycophantam magis esse dicam nescio. |
| 3 | ornamenta quae locavi metuo ut possim recipere; |
| 4 | quamquam cum istoc mihi negoti nihil est: ipsi Phaedromo |
| 5 | credidi; tamen asservabo. sed dum hic egreditur foras, |
| 6 | commonstrabo, quo in quemque hominem facile inveniatis loco, |
| 7 | ne nimio opere sumat operam si quem conventum velit, |
| 8 | vel vitiosum vel sine vitio, vel probum vel improbum. |
| 9 | qui periurum convenire volt hominem ito in comitium; |
| 10 | qui mendacem et gloriosum, apud Cloacinae sacrum, |
| 11 | ditis damnosos maritos sub basilica quaerito. |
| 12 | ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent, |
| 13 | symbolarum collatores apud forum piscarium. |
| 14 | in foro infimo boni homines atque dites ambulant, |
| 15 | in medio propter canalem, ibi ostentatores meri; |
| 16 | confidentes garrulique et malevoli supera lacum, |
| 17 | qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam |
| 18 | et qui ipsi sat habent quod in se possit vere dicier. |
| 19 | sub veteribus, ibi sunt qui dant quique accipiunt faenore. |
| 20 | pone aedem Castoris, ibi sunt subito quibus credas male. |
| 21 | in Tusco vico, ibi sunt homines qui ipsi sese venditant, |
| 22 | [in Velabro vel pistorem vel lanium vel haruspicem] |
| 23 | vel qui ipsi vorsant vel qui aliis ubi vorsentur praebeant. |
| 24 | [ditis damnosos maritos apud Leucadiam Oppiam.] |
| 25 | sed interim fores crepuere: linguae moderandum est mihi. |