Plautus, Curculio, 2, Scaena II. Cocus Palinurus Cappadox Phaedromus
| 1 | COC. Palinure, quid stas? quin depromuntur mihi |
| 2 | quae opus sunt, parasito ut sit paratum prandium, |
| 3 | quom veniat? PAL. Mane sis, dum huic conicio somnium. |
| 4 | COC. Tute ipse, si quid somniasti, ad me refers. |
| 5 | PAL. Fateor. COC. Abi, deprome. PAL. Age tu interea huic somnium |
| 6 | narra, meliorem quam ego sum suppono tibi. |
| 7 | nam quod scio omne ex hoc scio. CAPP. Operam ut det. PAL. Dabit. - |
| 8 | CAPP. Facit hic quod pauci, ut sit magistro obsequens. |
| 9 | da mi igitur operam. COC. Tam etsi non novi, dabo. |
| 10 | CAPP. Hac nocte in somnis visus sum viderier |
| 11 | procul sedere longe a me Aesculapium, |
| 12 | neque eum ad me adire neque me magni pendere |
| 13 | visumst. COC. Item alios deos facturos scilicet: |
| 14 | sane illi inter se congruont concorditer. |
| 15 | nihil est mirandum, melius si nil fit tibi, |
| 16 | namque incubare satius te fuerat Iovi, |
| 17 | qui tibi auxilio in iure iurando fuit. |
| 18 | CAPP. Siquidem incubare velint qui periuraverint, |
| 19 | locus non praeberi potis est in Capitolio. |
| 20 | COC. Hoc animum advorte: pacem ab Aesculapio |
| 21 | petas, ne forte tibi evenat magnum malum, |
| 22 | quod in quiete tibi portentumst. CAPP. Bene facis. |
| 23 | ibo atque orabo. - COC. Quae res male vortat tibi. - |
| 24 | PAL. Pro di immortales, quem conspicio? quis illic est? |
| 25 | estne hic parasitus qui missust in Cariam? |
| 26 | heus Phaedrome, exi, exi, exi, inquam, ocius. |
| 27 | PHAED Quid istic clamorem tollis? PAL. Parasitum tuom |
| 28 | video currentem ellum usque in platea ultima. |
| 29 | hinc auscultemus quid agat. PHAED. Sane censeo. |