Plautus, Curculio, 1, Scaena II. Leaena Palinurus Phaedromus
| 1 | LE. Flos veteris vini meis naribus obiectust, |
| 2 | eius amor cupidam me huc prolicit per tenebras. |
| 3 | ubi ubi est, prope me est. evax, habeo. |
| 4 | salve, anime mi, Liberi lepos. |
| 5 | ut veteris vetus tui cupida sum. |
| 6 | nam omnium unguentum odor prae tuo nautea est, |
| 7 | tu mihi stacta, tu cinnamum, tu rosa, |
| 8 | tu crocinum et casia es, tu telinum, |
| 9 | nam ubi tu profusus, ibi ego me pervelim sepultam. |
| 10 | sed quom adhuc naso odos obsecutust meo, |
| 11 | da vicissim meo gutturi gaudium. |
| 12 | nil ago tecum: ubi est ipsus? ipsum expeto |
| 13 | tangere, invergere in me liquores tuos, |
| 14 | sine, ductim. sed hac abiit, hac persequar. |
| 15 | PHAED. Sitit haec anus. PAL. Quantillum sitit? PHAED. Modica est, capit quadrantal. |
| 16 | PAL. Pol ut praedicas, vindemia [haec] huic anui non sat est soli. |
| 17 | canem esse hanc quidem magis par fuit: sagax nasum habet. LE. Amabo, |
| 18 | cuia vox sonat procul? |
| 19 | PHAED. Censeo hanc appellandam anum. |
| 20 | adibo. redi et respice ad me, Leaena. |
| 21 | LE. Imperator quis est? |
| 22 | PHAED. Vinipollens lepidus Liber, |
| 23 | tibi qui screanti, siccae, semisomnae |
| 24 | adfert potionem et sitim <iam> sedatum it. |
| 25 | LE. Quam longe a me abest? PHAED. Lumen hoc vide. |
| 26 | LE. Grandiorem gradum ergo fac ad me, obsecro. |
| 27 | PHAED. Salve. Le. Egon salva sim, quae siti sicca sum? PHAED. At iam bibes. LE. Diu fit. |
| 28 | PHAED. Em tibi anus lepida. LE. Salve, oculissime homo. |
| 29 | PAL. Age, effunde hoc cito in barathrum, propere |
| 30 | prolue cloacam. PHAED. Tace. Nolo huic male dici. PAL. Faciam igitur male potius. |
| 31 | Le. Venus, de paulo paululum hoc tibi dabo haud lubenter. |
| 32 | nam tibi amantes propitiantes vinum potantes danunt |
| 33 | omnes, mihi haud saepe evenunt tales hereditates. |
| 34 | PAL. Hoc vide ut ingurgitat impura in se merum avariter, faucibus plenis. |
| 35 | PHAED. Perii hercle, huic quid primum dicam nescio. PAL. Em istuc, quod mihi dixti. |
| 36 | PHAED. Quid id est? PAL. Periisse ut te dicas. PHAED. Male tibi di faciant. PAL. Dic isti. |
| 37 | LE. Ah. PAL. Quid est? ecquid lubet? LE. Lubet. PAL. Etiam mihi quoque stimulo fodere lubet te. |
| 38 | PHAED. Tace, <ne> - PAL. Noli, taceo. ecce autem bibit arcus, pluet credo hercle hodie. |
| 39 | PHAED. Iamne ego huic dico? PAL. Quid dices? PHAED. Me periisse. PAL. Age dice. PHAED. Anus, audi. |
| 40 | hoc volo scire te: perditus sum miser. |
| 41 | LE. At pol ego oppido servata. |
| 42 | sed quid est? quid lubet perditum dicere |
| 43 | te esse? PHAED. Quia id quod amo careo. |
| 44 | LE. Phaedrome mi, ne plora amabo. |
| 45 | tu me curato ne sitiam, ego tibi quod amas iam huc adducam. - |
| 46 | PHAED. Tibine ego, si fidem servas mecum, vineam pro aurea statua statuam, |
| 47 | quae tuo gutturi sit monumentum. |
| 48 | qui me in terra aeque fortunatus erit, si illa ad me bitet, |
| 49 | Palinure? PAL. Edepol qui amat, si eget, misera adficitur, <ere>, aerumna. |
| 50 | PHAED. Non ita res est, nam confido parasitum hodie adventurum |
| 51 | cum argento ad me. PAL. Magnum inceptas, si id expectas quod nusquamst. |
| 52 | PHAED. Quid si adeam ad fores atque occentem? PAL. Si lubet, neque veto neque iubeo, |
| 53 | quando ego te video immutatis moribus esse, ere, atque ingenio. |
| 54 | PHAED. Pessuli, heus pessuli, vos saluto lubens, |
| 55 | vos amo, vos volo, vos peto atque obsecro, |
| 56 | gerite amanti mihi morem, amoenissumi, |
| 57 | fite causa mea ludii barbari, |
| 58 | sussilite, obsecro, et mittite istanc foras, |
| 59 | quae mihi misero amanti ebibit sanguinem. |
| 60 | hoc vide ut dormiunt pessuli pessumi |
| 61 | nec mea gratia commovent se ocius. |
| 62 | re spicio, nihili meam vos gratiam facere. |
| 63 | st tace, tace. PAL. Taceo hercle equidem. PHAED. Sentio sonitum. |
| 64 | tandem edepol mihi morigeri pessuli fiunt. |