| 1 | Demipho: Quid hoc negoti est, quod omnes homines fabulantur per vias mihi esse filiam inventam? et Lampadionem me in foro quaesivisse aiunt. |
| 2 | Lamp: Ere, unde is? Dem: Ex senatu. |
| 3 | Lamp: Gaudeo tibi mea opera liberorum esse amplius. |
| 4 | Dem: Enim non placet. |
| 5 | nil moror aliena mi opera fieri pluris liberos. |
| 6 | sed quid istuc est? Lamp: Propera ire intro huc ad adfinem tuom, filiam tuam iam cognosces intus. |
| 7 | ibidem uxor tua est. |
| 8 | abi cito. |
| 9 | Dem: Praevorti hoc certumst rebus aliis omnibus. |
| 10 | — Caterva: Ne exspectetis, spectatores, dum illi huc ad vos exeant: nemo exibit, omnes intus conficient negotium. |
| 11 | ubi id erit factum, ornamenta ponent; postidea loci qui deliquit vapulabit, qui non deliquit bibet. |
| 12 | nunc quod ad vos, spectatores, relicuom relinquitur, more maiorum date plausum postrema in comoedia. |