| 1 | Halisca: Nisi quid mi opis di dant, disperii, neque unde auxilium expetam habeo. |
| 2 | itaque † petulantia mea me animi miseram habet. |
| 3 | quae in tergum meum ne veniant, male formido, si era mea me sciat tam socordem esse quam sum. |
| 4 | quamne in manibus tenui atque accepi hic ante aedis cistellam, ubi ea sit nescio, nisi ut opinor loca haec circiter excidit mihi. |
| 5 | mei homines, mei spectatores, facite indicium, si quis vidit, quis eam abstulerit quisve sustulerit et utrum hac an illac iter institerit. |
| 6 | non sum scitior, quae hos rogem aut quae fatigem, qui semper malo muliebri sunt lubentes. |
| 7 | nunc vestigia hic si qua sunt noscitabo. |
| 8 | nam si nemo hac praeter iit, postquam intro abii, cistella hic iaceret. |
| 9 | quid hic? perii, opinor. |
| 10 | actum est, ilicet me infelicem et scelestam. |
| 11 | nulla est, neque ego sum usquam. |
| 12 | perdita perdidit me. |
| 13 | sed pergam ut coepi tamen, quaeritabo. |
| 14 | nam et intus paveo et foris formido, ita nunc utrubique metus me agitat. |
| 15 | ita sunt homines misere miseri: ille nunc laetus est, quisquis est, qui illam habet, quae neque illa illi quicquam usui et mi exitio est. |
| 16 | sed memet moror, quom hoc ago setius. |
| 17 | Halisca, hoc age, ad terram aspice et despice, oculis investiges, astute augura. |
| 18 | Lam: Era. |
| 19 | Ph: Hem quid est? Lam: Haec est. |
| 20 | Ph: Quis est? Lam: Quoi haec excidit cistella. |
| 21 | Phan: Certe est, eum locum signat, ubi ea excidit: apparet. |
| 22 | Hal: Sed is hac iit, hac socci video vestigium in pulvere, persequar hac. |
| 23 | in hoc iam loco cum altero constitit. |
| 24 | hic meis turba oculis modo se obiecit: neque prorsum iit hac: hic stetit, hinc illo exiit. |
| 25 | hic concilium fuit. |
| 26 | ad duos attinet, liquidumst. |
| 27 | attat, singulum video vestigium. |
| 28 | sed is hac abiit. |
| 29 | contemplabor. |
| 30 | hinc huc iit, hinc nusquam abiit. |
| 31 | actam rem ago. |
| 32 | quod periit, periit: meum corium cum cistella. |
| 33 | redeo intro. |
| 34 | Phan: Mulier, mane. |
| 35 | sunt qui volunt te conventam. |
| 36 | Hal: Quis me revocat? Lamp: Bona femina et malus masculus volunt te. |
| 37 | Hal: * * postremo ille plus qui vocat scit quod velit, quam ego quae vocor. |
| 38 | revortor. |
| 39 | [ecquem vidisti † quaerere hic, amabo, in hac regione cistellam cum crepundiis, quam ego hic amisi misera? nam dudum ut accucurrimus ad Alcesimarchum, ne se vita interemeret, tum eam mihi opinor excidisse. |
| 40 | Lamp: Cistellam haec mulier perdidit. |
| 41 | taceamus, era, parumper. |
| 42 | Hal: Disperii misera. |
| 43 | quid ego erae dicam? quae me opere tanto servare iussit, qui suos Selenium parentes facilius posset noscere, quae erae [meae] supposita est parva, quam quaedam meretrix ei dedit. |
| 44 | Lamp: Nostram haec rem fabulatur, hanc scire oportet, filia tua ubi sit, signa ut dicit. |
| 45 | Hal: Nunc eam volt suae matri et patri, quibus nata est, reddere ultro. |
| 46 | mi homo, obsecro, alias res geris, ego tibi meas res mando. |
| 47 | Lamp: Istuc ago, atque istic mihi cibus est, quod fabulare, sed inter rem agendam istam erae huic respondi quod rogabat. |
| 48 | nunc ad te redeo: si quid est opus, dic, impetratumst.] quid quaeritabas? Hal: Mi homo et mea mulier, vos saluto. |
| 49 | Phan: Et nos te. |
| 50 | sed quid quaeritas? Hal: Vestigium hic requiro, qua aufugit quaedam * aestio * Lamp: Quid id? quid nam est? Hal: Alienum * et maerorem familiarem. |
| 51 | Lamp: Mala mers, era, haec et callida est. |
| 52 | Phan: Ecastor ita videtur. |
| 53 | Lamp: Imitatur nequam bestiam et damnificam. |
| 54 | Phan: Quamnam, amabo? Lamp: Involvolum, quae in pampini folio intorta implicat se: itidem haec exorditur sibi intortam orationem. |
| 55 | quid quaeritas? Hal: Cistellula hinc mi, adulescens, evolavit. |
| 56 | Lamp: In caveam latam oportuit. |
| 57 | Hal: Non edepol praeda magna. |
| 58 | Lamp: Mirum quin grex venalium in cistella infuerit una. |
| 59 | Phan: Sine dicat. |
| 60 | Lamp: Si dicat quidem. |
| 61 | Phan: Age loquere [tu] quid ibi infuerit. |
| 62 | Hal: Crepundia una. |
| 63 | Lamp: Est quidam homo, qui illam ait se scire ubi sit. |
| 64 | at pol ille a quadam muliere, si eam monstret, gratiam ineat. |
| 65 | Lamp: At sibi ille quidam volt dari mercedem. |
| 66 | Hal: At pol illa quaedam, quae illam cistellam perdidit, quoidam negat esse quod det. |
| 67 | Lamp: At enim ille quidam operam bonam magis expetit quam argentum. |
| 68 | Hal: At pol illi quoidam mulieri nulla opera gratuita est. |
| 69 | Phan: Commodule quaedam. |
| 70 | tu tibi nunc prodes. |
| 71 | confitemur cistellam habere. |
| 72 | Hal: At vos Salus servassit. |
| 73 | ubi ea nunc est? Phan: Salvam eccam. |
| 74 | sed ego rem meam magnam confabulari tecum volo: sociam te mihi adopto ad meam salutem. |
| 75 | Hal: Quid istuc negoti est? aut quis es? Phan: Ego sum illius mater, quae haec gestitavit. |
| 76 | Hal: Hicine tu ergo habitas? Phan: Hariolare. |
| 77 | sed quaeso, ambages, mulier, mitte atque hoc age. |
| 78 | eloquere, unde haec sunt tibi, cito, crepundia. |
| 79 | Hal: Mea haec erilis gestitavit filia. |
| 80 | Lamp: Mentiris, nam mea gestitavit, non tua. |
| 81 | Phan: Ne obloquere. |
| 82 | Lamp: Taceo. |
| 83 | Phan: Mulier, perge dicere. |
| 84 | ubi ea est, quae gestitavit? Hal: Hic in proximo. |
| 85 | Phan: Istic quidem edepol mei viri habitat gener. |
| 86 | * * * Phan: Ne obloquere rusus. |
| 87 | perge porro dicere. |
| 88 | quot annos nata dicitur? Hal: Septemdecim. |
| 89 | Phan: Mea est. |
| 90 | Lamp: East: u * numerus annorum attulit. |
| 91 | Hal: Quid qua tibi causa haec dixi? iam quaero meam. |
| 92 | Lamp: At pol ego * sunt, quaero tertiam. |
| 93 | Phan: Quod quaeritabam, filiam inveni meam. |
| 94 | Hal: Aequom est reponi per fidem quod creditum est, ne bene merenti sit malo benignitas. |
| 95 | nostra haec alumna est, tua profecto filia: * * * et redditura est tuam tibi, et ea gratia domo profecta est. |
| 96 | ceterum ex ipsa, obsecro, exquaeritote: ego serva sum. |
| 97 | Phan: Aequom postulas. |
| 98 | Hal: Illius ego istanc esse malo gratiam. |
| 99 | sed istanc cistellam te opsecro ut reddas mihi. |
| 100 | Phan: Quid fit, Lampadio? Lamp: Quod tuom est teneas tuom. |
| 101 | Phan: At me huius miseret. |
| 102 | Lamp: Sic faciundum censeo: da isti cistellam et intro abi cum istac semul. |
| 103 | Phan: Tibi auscultabo. |
| 104 | tene tu cistellam tibi, abeamus intro. |
| 105 | sed quid est nomen tuae dominae? Hal: Melaenis. |
| 106 | Phan: I prae, iam ego te sequar. |
| 107 | — |