monumenta.ch > Plautus > 1
>>> Plautus, Cistellaria, 4, SCAENA 2

Plautus, Cistellaria, 4, SCAENA 1

1 Lampadio: Nullam ego me vidisse credo magis anum excruciabilem
quam illaec est, quae dudum fassa est mihi quaene infitias eat.
2
sed eccam eram video.
3 sed quid hoc est, haec quod cistella hic iacet
cum crepundiis? nec quemquam conspicor alium in via.
4
faciundum est puerile officium: conquiniscam ad cistulam.
5
Phanostrata: Quid agis, Lampadio?
Lamp: Haec cistella numnam hinc ab nobis domo est?
nam hinc ab ostio iacentem sustuli.
6
Phan: Quid nuntias
super anu?
Lamp: Scelestiorem in terra nullam esse alteram.
7
omnia infitiatur ea quae dudum confessa est mihi.
8
nam hercle ego quam illam anum inridere me ut sinam, satiust mihi
quovis exitio interire.
9
Phan: Di, obsecro vostram fidem.
10
La: Quid deos obsecras?
Ph: Servate nos.
11
La: Quid est?
Ph: Crepundia
haec sunt, quibuscum tu extulisti nostram filiolam ad necem.
12
L: Sanane es?
P: Haec sunt profecto.
13
L: Pergin?
P: Haec sunt.
14
L: Si mihi
alia mulier istoc pacto dicat, dicam esse ebriam.
15
Phan: Non ecastor falsa memoro.
16
Lamp: Nam, obsecro, unde haec gentium?
aut quis deus obiecit hanc ante ostium nostrum, quasi
dedita opera, in tempore ipso?
Phan: Spes mihi sancta subveni.
Plautus HOME

bav1615.137

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik