| 1 | Melaenis: Rem elocuta sum tibi omnem; sequere hac me, Selenium, ut eorum quoiam esse oportet te sis potius quam mea. |
| 2 | quamquam invita te carebo, animum ego inducam tamen ut illud quem ad modum tuam in rem bene conducat consulam. |
| 3 | nam hic crepundia insunt, quibuscum te illa olim ad me detulit, quae mihi dedit, parentes te ut cognoscant facilius. |
| 4 | accipe hanc cistellam, Halisca. |
| 5 | agedum pulta illas fores. |
| 6 | dic me orare ut aliquis intus prodeat propere ocius. |
| 7 | Alcesimarchvs: Recipe me ad te, Mors, amicum et benevolum. |
| 8 | Selenivm: Mater mea, periimus miserae. |
| 9 | Alc: Vtrum hac me feriam an ab laeva latus? Mel: Quid tibi est? Sel: Alcesimarchum non vides? ferrum tenet. |
| 10 | Alc: Ecquid agis? remorare. |
| 11 | lumen linque. |
| 12 | Sel: Amabo, accurrite, ne se interemat. |
| 13 | Alc: O Salute mea salus salubrior, tu nunc, si ego volo seu nolo, sola me ut vivam facis. |
| 14 | Mel: Haud voluisti istuc severum facere. |
| 15 | Alc: Nil mecum tibi, mortuos tibi sum: hanc ut habeo certum est non amittere; nam hercle iam ad me adglutinandam totam decretum est dare. |
| 16 | ubi estis, servi? occludite aedis pessulis, repagulis ilico: hanc ego tetulero intra limen. |
| 17 | — Mel: Abiit, abstulit mulierem. |
| 18 | ibo, persequar iam illum intro, ut haec ex me sciat eadem, si possum tranquillum facere ex irato mihi. |