| 1 | Phanostrata: Audire vocem visa sum ante aedis modo mei Lampadisci servi. |
| 2 | Lamp: Non surda es, era: recte audivisti. |
| 3 | Phan: Quid agis hic? Lamp: Quod gaudeas. |
| 4 | Phan: Quid id est? Lamp: Hinc ex hisce aedibus paulo prius vidi exeuntem mulierem. |
| 5 | Phan: Illam quae meam gnatam sustulerat? Lamp: Rem tenes. |
| 6 | Phan: Quid postea? Lamp: Dico ei, quo pacto eam ab hippodromo viderim erilem nostram filiam sustollere. |
| 7 | extimuit tum illa. |
| 8 | Mel: Iam horret corpus, cor salit. |
| 9 | nam mihi ab hippodromo memini adferri parvolam puellam eamque me mihi supponere. |
| 10 | Phan: Age perge, quaeso. |
| 11 | animus audire expetit ut gesta res sit. |
| 12 | Mel: Vtinam audire non queas. |
| 13 | * * * Lamp: Pergo illam onerare dictis: 'illaec ted anus fortunis ex secundis ad miseras vocat. |
| 14 | nam illaec tibi nutrix est, ne matrem censeas. |
| 15 | ego te reduco et revoco ad summas ditias, ubi tu locere in luculentam familiam, unde tibi talenta magna viginti pater det dotis; non enim hic, ubi ex Tusco modo tute tibi indigne dotem quaeras corpore. |
| 16 | ' Phan: An, amabo, meretrix illa est quae illam sustulit? Lamp: Immo [meretrix] fuit; sed ut sit de ea re, eloquar. |
| 17 | iam perducebam illam ad me suadela mea: anus ei amplexa est genua, plorans, obsecrans, ne deserat se: eam suam esse filiam, seque eam peperisse sancte adiurabat mihi. |
| 18 | 'istanc quam quaeris' inquit 'ego amicae meae dedi, quae educaret eam pro filiola sua; et vivit' inquit. |
| 19 | 'ubi ea est?' inquam extempulo. |
| 20 | Phan: Servate di med obsecro. |
| 21 | Mel: At me perditis. |
| 22 | Phan: Quoi illam dedisset exquisisse oportuit. |
| 23 | Lamp: Quaesivi, et dixit meretrici Melaenidi. |
| 24 | Mel: Meum elocutust nomen, interii oppido. |
| 25 | Lamp: Vbi elocuta est, ego continuo [anum] interrogo; 'ubi habitat?' inquam 'duc ac demonstra mihi. |
| 26 | ' 'avecta est' inquit 'peregre hinc habitatum. |
| 27 | ' Mel: Obsipat aculam. |
| 28 | Lamp: Quo avecta est, eo sequemur. |
| 29 | sicine agis nugas? periisti hercle, ni * * * * non hoc longe destiti instare, usque adeo donec se adiurat anus iam mihi monstrare. |
| 30 | Phan: At non missam oportuit. |
| 31 | Lamp: Servatur. |
| 32 | sed illaec se quandam aibat mulierem suam bene volentem convenire etiam prius, commune quacum id esset sibi negotium. |
| 33 | et scio venturam. |
| 34 | Mel: Me indicabit, et suas ad meas miserias † alias faciem consciam. |
| 35 | Phan: Quid nunc vis facere me? Lamp: Intro abi atque animo bono es. |
| 36 | vir tuos si veniet, iube domi opperirier, ne in quaestione mihi sit, si quid eum velim. |
| 37 | ego ad anum recurro rursum. |
| 38 | Phan: Lampadio, obsecro, cura. |
| 39 | Lamp: Perfectum ego hoc dabo negotium. |
| 40 | Phan: Deos teque spero. |
| 41 | — Lamp: Eosdem ego, uti abeas domum. |
| 42 | Mel: Adulescens, asta atque audi. |
| 43 | Lamp: Men, mulier, vocas? Mel: Te. |
| 44 | Lamp: Quid negoti est? nam occupatus sum ampliter. |
| 45 | Mel: Quis istic habitat? Lamp: Demipho dominus meus. |
| 46 | Mel: Nempe istic est, qui Alcesimarcho filiam suam despondit in divitias maxumas? Lamp: Is ipsust. |
| 47 | Mel: Eho tu, quam vos igitur filiam nunc quaeritatis alteram? Lamp: Ego dicam tibi: non ex uxore natam uxoris filiam. |
| 48 | Mel: Quid istuc est verbi? Lamp: Ex priore muliere nata, inquam, meo ero est filia. |
| 49 | Mel: Certe modo huius, quae locuta est, quaerere aibas filiam. |
| 50 | Lamp: Huius ergo quaero. |
| 51 | Mel: Quo modo igitur, obsecro, haec est prior, quae nupta nunc est? Lamp: Conteris tu tua me oratione, mulier, quisquis es. |
| 52 | medioxumam quam duxit uxorem, ex ea nata est haec virgo, Alcesimarcho quae datur. |
| 53 | ea uxor diem obiit. |
| 54 | iam scis? Mel: Teneo istuc satis. |
| 55 | sed ego illud quaero confragosum, quo modo prior posterior sit et posterior sit prior? Lamp: Prius hanc compressit quam uxorem duxit domum, prius gravida facta est priusque peperit filiam; eam postquam peperit, iussit parvam proici: ego eam proieci, alia mulier sustulit, ego inspectavi. |
| 56 | erus hanc duxit postibi. |
| 57 | eam nunc puellam filiam eius quaerimus. |
| 58 | quid nunc supina susum in caelum conspicis? Mel: Ei nunciam istuc quo properabas, nil moror. |
| 59 | nunc intellexi. |
| 60 | Lamp: Dis hercle habeo gratiam, nam ni intellexes, numquam, credo, amitteres. |
| 61 | — Mel: Nunc mihi bonae necessumst esse ingratiis, quamquam esse nolo. |
| 62 | rem palam esse intellego: nunc egomet potius hanc inibo gratiam ab illis, quam illaec me indicet. |
| 63 | ibo domum, atque ad parentes redducam Selenium. |
| 64 | — |