| 1 | Lampadio: Anum sectatus sum clamore per vias, miserrumam habui. |
| 2 | ut illaec hodie quot modis moderatrix linguae fuit atque immemorabilis. |
| 3 | quot illi blanditias, quid illi promisi boni, quot admoenivi fabricas, quot fallacias in quaestione. |
| 4 | vix exculpsi ut diceret, quia ei promisi dolium vini dare. |