| 1 | Alcesimarchvs: Credo ego Amorem primum apud homines carnificinam commentum. |
| 2 | hanc ego de me coniecturam domi facio, ni foris quaeram, qui omnes homines supero [atque] antideo cruciabilitatibus animi. |
| 3 | iactor [crucior] agitor stimulor, versor in amoris rota, miser exanimor, feror differor distrahor diripior, ita nubilam mentem animi habeo. |
| 4 | ubi sum, ibi non sum, ubi non sum, ibist animus, ita mi omnia sunt ingenia; quod lubet, non lubet iam id continuo, ita me Amor lassum animi ludificat, fugat, agit, appetit, raptat, retinet, lactat, largitur: quod dat non dat; deludit: modo quod suasit, id dissuadet, quod dissuasit, id ostentat. |
| 5 | maritumis moribus mecum experitur ita meum frangit amantem animum; neque, nisi quia miser non eo pessum, mihi ulla abest perdito permities. |
| 6 | ita pater apud villam detinuit me hos dies sex ruri continuos, neque licitum interea est meam amicam visere * estne hoc miserum memoratu? * * * &3Gloss. |
| 7 | Plaut. |
| 8 | & nudiussextus Gel. |
| 9 | &3N.A.&6.7.3 (Alc:) Potine tu homo facinus facere strenuom? (Servvs): Aliorum affatim est qui faciant. |
| 10 | sane ego me nolo fortem perhiberi virum. |
| 11 | * * * Alc: Quia vivo. |
| 12 | Serv: Facile id quidem edepol possum, si tu vis. |
| 13 | Alc: Volo. |
| 14 | Serv: At enim ne tu exponas pugno os metuo in imperio meo. |
| 15 | Alc: Numquam edepol faciam. |
| 16 | Serv: Fidem da. |
| 17 | Alc: Do, non facturum esse me. |
| 18 | sed ego primum, tot qui ab amica abesse potuerim dies, sum nihili. |
| 19 | Serv: Nihili hercle vero es. |
| 20 | Alc: * perdite, quae me amaret contra. |
| 21 | Serv: Dignus hercle es infortunio. |
| 22 | Alc: Ei me tot tam acerba facere in corde. |
| 23 | Serv: Frugi nunquam eris. |
| 24 | Alc: Praesertim quae coniurasset mecum et firmasset fidem, Serv: Neque deos neque homines aequom est facere tibi posthac bene. |
| 25 | Alc: Quae esset aetatem exactura mecum in matrimonio, Serv: Compedes te capere oportet neque eas unquam ponere. |
| 26 | Alc: Quae mihi esset commendata et meae fidei concredita, Serv: Hercle te verberibus multum caedi oportere arbitror. |
| 27 | Alc: Quae mellillam me vocare et suavium solitast suom. |
| 28 | Serv: Ob istuc unum verbum dignu's, deciens qui furcam feras. |
| 29 | Alc: Egomet laetor. |
| 30 | sed quid auctor nunc mihi es? Serv: Dicam tibi: Supplicium illi des, suspendas te, ne tibi suscenseat. |
| 31 | Alc: Quian * Serv: Quid tu ergo * te manuleo * * * {(&7Alc&.)} Quid si amo? * (T:) * est amor * atque illam quam te amare intellego * si conclusos vos me habere in carcere * amoris noctesque et dies ni emortuos * mihi nunquam quisquam * (T:) Immo maxumus. |
| 32 | nam qui amant stulte atque inmodeste atque inprobe * ne ament. |
| 33 | * * * {(&7Alc&.)} * ubi tu es? Serv: Ecce me. |
| 34 | Alc: I, adfer mihi arma et loricam adducito. |
| 35 | Serv: Loricam adducam? Alc: I, curre, equom adfer. |
| 36 | Serv: Hercle hic insanit miser. |
| 37 | Alc: Abi atque hastatos multos, multos velites, multos cum multis — nil moror precario. |
| 38 | ubi sunt quae iussi? Serv: Sanus hic non est satis. |
| 39 | T: Ab anu esse credo nocitum, cum illaec sic facit. |
| 40 | Serv: Vtrum deliras, quaeso, an astans somnias, qui equom me adferre iubes, loricam adducere, multos hastatos, post id multos velites, multos cum multis? haec tu pervorsario mihi fabulatu's. |
| 41 | Alc: Dixin ego istaec, obsecro? Serv: Modo quidem hercle haec dixisti. |
| 42 | Alc: Non praesens quidem. |
| 43 | Serv: Praestigiator, siquidem hic non es atque ades. |
| 44 | T: Video ego te Amoris valde tactum toxico, adulescens; eo te magis volo monitum. |
| 45 | Alc: Mone. |
| 46 | T: Cave sis cum Amore tu unquam bellum sumpseris. |
| 47 | Alc: Quid faciam? T: Ad matrem eius devenias domum, expurges, iures, ores blande per precem eamque exores ne tibi suscenseat. |
| 48 | Alc: Expurigabo hercle omnia ad raucam ravim. |
| 49 | * * * Non.p. |
| 50 | 72M Senex: prohibet divitiis maximis, dote altili atque opima. |
| 51 | * * * quamquam vetus cantherius sum, etiam nunc, ut ego opinor, adhinnire equolam possum ego hanc, si detur sola soli. |
| 52 | Gymnasivm: Nimis opportune mi evenit rediisse Alcesimarchum; nam sola nulla invitior solet esse. |
| 53 | Sen: Me vocato, ne sola sis: ego tecum ero, volo ego agere, ut tu agas aliquid. |
| 54 | Gymn: Nimis lepide exconcinnavit hasce aedis Alcesimarchus. |
| 55 | Sen: Vt quom Venus adgreditur, placet; lepidumst amare semper. |
| 56 | Gymn: Venerem meram haec aedes olent, quia amator expolivit. |
| 57 | Sen: Non modo ipsa lepidast, commode quoque hercle fabulatur. |
| 58 | sed cum dicta huius interpretor, haec herclest, ut ego opinor, meum quae corrumpit filium. |
| 59 | suspiciost eam esse, utpote quam nunquam viderim; de opinione credo. |
| 60 | nam hasce aedis conductas habet meus gnatus, haec ubi astat: hoc hanc eam esse opiniost; nam haec illum nominavit. |
| 61 | quid si adeam atque appellem. |
| 62 | mali damnique inlecebra, salve. |
| 63 | Gymn: * vapulabis. |
| 64 | Sen: * volo apud te. |
| 65 | * * * Gymn: Intro abeo, nam meretricem astare in via solam prostibuli sanest. |
| 66 | * * * Gymn: quid vis. |
| 67 | Sen: Volo ex te scire quidquid est * quid ego usquam male feci tibi aut meus quisquam, id edisserta, quam ob rem me meumque filium quom matre remque nostram habes perditui et praedatui? Gymn: Miser errat, ut ego dixi. |
| 68 | lepidast materies, ludam ego hunc, nam occasio videtur. |
| 69 | potin operam inique equidem malam ut ne des innocenti? Sen: Sed obsecro te, nullusnest tibi amator alius quisquam, nisi meus modo unus filius? Gymn: Quem quidem ego amem, alius nemo est. |
| 70 | Sen: At ego * Gymn: Nil moror: damno sunt tui mihi similes. |
| 71 | Sen: Quid * (Gymn:)isne est id arbitratus? * * * Prisc. |
| 72 | &3GL&2.111K (Gym:) datores negotioli bellissimi senices soletis esse. |
| 73 | * * * Prisc. |
| 74 | &3GL&2.388K Lena: Me respondere postulas? iniurium est. |
| 75 | stipulari semper me ultro oportet a viris, eum quaestum facio, nil viris promittere. |
| 76 | * * * Prisc. |
| 77 | &3GL&2.107K siquidem imperes pro copia, pro recula * * * Festus372M Lena: Quin is, si itura es? nimium is vegrandi gradu. |
| 78 | M Gymn: Pol ad cubituram, mater, magis sum exercita fere quam ad cursuram. |
| 79 | eo sum tardiuscula. |
| 80 | M meminere officium suom. |
| 81 | Met415M ita mustulentus ventus nares attigit. |
| 82 | M capillo scisso atque excissatis auribus M quae quasi carnificis angiporta purigans non quasi nunc haec sunt hic, limaces, lividae, febriculosae, miserae amicae, osseae, diobolares, schoeniculae, miraculae, cum extritis talis, cum todillis crusculis * * * Sel: Molestus es. |
| 83 | Alc: Meae issula sua aedes egent. |
| 84 | ad me sine ducam. |
| 85 | Sel: Aufer manum. |
| 86 | Alc: Germana mea sororcula. |
| 87 | Sel: Repudio te fraterculum. |
| 88 | Alc: Tum tu igitur, mea matercula. |
| 89 | Mel: Repudio te † fraterculum. |
| 90 | Alc: Opsecro te Sel: Valeas. |
| 91 | Alc: Vt sinas Sel: Nil moror. |
| 92 | Alc: Expurigare me. |
| 93 | Sel: * Alc: Sine dicam. |
| 94 | Mel: Satis sapit mihi tuis periuriis. |
| 95 | * at nunc non potest. |
| 96 | Alc: Supplicium polliceri volo. |
| 97 | Sel: At mi aps te accipere non libet. |
| 98 | Alc: Em omnia patior iure infelix. |
| 99 | Sel: Volup est neque tis misereri decet. |
| 100 | quamquam hominem * verba dare * non illa * qui frangant foedera * eos * {(&7Sel&.)} dabis. |
| 101 | — Alc: At ego nec do neque te amittam hodie, nisi quae volo tecum loqui das mihi operam. |
| 102 | Mel: Potin ut mihi molestus ne sis? Alc: Quin id est nomen mihi, omnes mortales vocant molestum. |
| 103 | * * obsecro. |
| 104 | Mel: At frustra obsecras. |
| 105 | * * * quia sine omni * Alc: Dabo ius iurandum. |
| 106 | * Mel: At ego nunc ab illo mihi caveo iure iurando tuo; similest ius iurandum amantum quasi ius confusicium. |
| 107 | Alc: Nescia * * {(&7Mel&.)} nugas agis. |
| 108 | * * * Alc: Supplicium dabo * quo modo ego * * {(&7Mel&.)} quia es nactus novam, quae * quaedam quasi tu nescias. |
| 109 | * Alc: Di deaeque illam perdant † pariter. |
| 110 | * umquam, si hoc fallo. |
| 111 | Mel: Nil moror * falsum fallis, eo te * ignorat fides. |
| 112 | postremo, si mihi dedisses verba, deis numquam dares. |
| 113 | Alc: Quin equidem illam ducam uxorem. |
| 114 | Mel: Ducas, si * nunc hoc si tibi commodumst, quae * Alc: Instruxi illi aurum atque vestem. {(&7Mel&.)} * siquidem amabas, * illi instrui. |
| 115 | sed sino. |
| 116 | iam hoc mihi responde quod ego te rogavero: instruxisti * tibi ita ut voluisti * {(&7Alc&.)} quod volo. |
| 117 | Mel: Eo facetu's quia tibi aliast sponsa locuples Lemnia. |
| 118 | habeas. |
| 119 | neque nos factione tanta quanta tu sumus neque opes nostrae tam sunt validae quam tuae; verum tamen hau metuo ne ius iurandum nostrum quisquam culpitet: tu iam, si quid tibi dolebit, scies qua doleat gratia. |
| 120 | Alc: Di me perdant — Mel: Quodcumque optes, tibi velim contingere. |
| 121 | Alc: Si illam uxorem duxero umquam, mihi quam despondit pater. |
| 122 | Mel: Et me, si umquam tibi uxorem filiam dedero meam. |
| 123 | Alc: Patierin me periurare? Mel: Pol te aliquanto facilius, quam me meamque rem perire et ludificari filiam. |
| 124 | alibi quaere ubi iuri iurando tuo satis sit subsidi: hic apud nos iam, Alcesimarche, confregisti tesseram. |
| 125 | Alc: Face semel periclum. |
| 126 | Mel: Feci saepe, quod factum queror. |
| 127 | Alc: Redde mi illam. |
| 128 | Mel: Inter novam rem verbum usurpabo vetus: quod dedi datum non vellem, quod relicuomst non dabo. |
| 129 | Alc: Non remissura es mihi illam? Mel: Pro me responsas tibi. |
| 130 | Alc: Non remittes? Mel: Scis iam dudum omnem meam sententiam. |
| 131 | Alc: Satin istuc tibi in corde certumst? Mel: Quin ego commentor quidem. |
| 132 | Alc: Non edepol ego istaec tua dicta nunc in auris recipio. |
| 133 | Mel: Non? hem, quid agis igitur? animum advorte iam, ut quid agas scias. |
| 134 | Alc: At ita me di deaeque, superi atque inferi et medioxumi, itaque me Iuno regina et Iovis supremi filia itaque me Saturnus eius patruos — Mel: Ecastor pater. |
| 135 | Alc: Itaque me Ops opulenta illius avia — Mel: Immo mater quidem. |
| 136 | Alc: Iuno filia et Saturnus patruos et summus Iuppiter — tu me delenis, propter te haec pecco. |
| 137 | Mel: Perge dicere. |
| 138 | Alc: Anne etiam, ut quid consultura sis sciam, pergis eloqui? Mel: Non remittam. |
| 139 | definitumst. |
| 140 | Alc: Enim vero ita me Iuppiter itaque me Iuno itaque Ianus ita — quid dicam nescio. |
| 141 | iam scio. |
| 142 | immo, mulier, audi, meam ut scias sententiam. |
| 143 | di me omnes, magni minuti, et etiam patellarii faxint, ne ego dem vivae vivos savium Selenio, nisi ego teque tuamque † filiam meque hodie obtruncavero, poste autem cum primo luci cras nisi ambo occidero, et equidem hercle nisi pedatu tertio † omnis efflixero, nisi tu illam remittis ad me. |
| 144 | dixi quae volui. |
| 145 | vale. |
| 146 | — Mel: Abiit intro iratus. |
| 147 | quid ego nunc agam? si redierit illa ad hunc, ibidem loci res erit: ubi odium occeperit, illam extrudet, tum hanc uxorem Lemniam ducet domum. |
| 148 | sed tamen ibo et persequar: amens ne quid faciat, cauto opust. |
| 149 | postremo, quando aequa lege pauperi cum divite non licet, perdam operam potius quam carebo filia. |
| 150 | sed quis hic est qui recta platea cursum huc contendit suom? et illud paveo et hoc formido, ita tota sum misera in metu. |