| 1 | Avxilivm: Vtrumque haec, et multiloqua et multibiba, est anus. |
| 2 | satin vix reliquit deo quod loqueretur loci, ita properavit de puellae proloqui suppositione. |
| 3 | quod si tacuisset, tamen ego eram dicturus, deus, qui poteram planius. |
| 4 | nam mihi Auxilio est nomen. |
| 5 | nunc operam date, ut ego argumentum hoc vobis plane perputem. |
| 6 | fuere Sicyoni iam diu Dionysia. |
| 7 | mercator venit huc ad ludos Lemnius, isque hic compressit virginem, adulescentulus, vi, vinulentus multa nocte in via. |
| 8 | is ubi malam rem scit se meruisse, ilico pedibus perfugium peperit, in Lemnum aufugit, ubi habitabat tum. |
| 9 | illa quam compresserat decumo post mense exacto hic peperit filiam. |
| 10 | quoniam reum eius facti nescit qui siet, paternum servom sui participat consili, dat eam puellam ei servo exponendam ad necem. |
| 11 | is eam proiecit. |
| 12 | haec puellam sustulit. |
| 13 | ille clam observavit servos qui eam proiecerat quo aut quas in aedis haec puellam deferat. |
| 14 | ut eampse vos audistis confiterier, dat eam puellam meretrici Melaenidi, eaque educavit eam sibi pro filia bene ac pudice. |
| 15 | tum illic autem Lemnius propinquam uxorem duxit, cognatam suam. |
| 16 | ea diem suom obiit, facta morigera est viro. |
| 17 | postquam ille uxori iusta fecit, ilico huc commigravit; duxit uxorem hic sibi eandem quam olim virginem hic compresserat, et eam cognoscit esse, quam compresserat; illa illi dicit, eius se ex iniuria peperisse gnatam atque eam se servo ilico dedisse exponendam. |
| 18 | ille extemplo servolum iubet illum eundem persequi, si qua queat reperire quae sustulerit. |
| 19 | ei rei nunc suam operam usque assiduo servos dat, si possiet meretricem illam invenire, quam olim tollere, cum ipse exponebat, ex insidiis viderat. |
| 20 | nunc quod relicuom restat volo persolvere, ut expungatur nomen, ne quid debeam. |
| 21 | adulescens hic est Sicyoni, ei vivit pater; is amore proiecticiam illam deperit quae dudum flens hinc abiit ad matrem suam, et illa hunc contra, qui est amor suavissimus. |
| 22 | ut sunt humana, nihil est perpetuom datum. |
| 23 | pater adulescenti dare volt uxorem; hoc ubi mater rescivit, iussit accersi eam domum. |
| 24 | haec sic res gesta est. |
| 25 | bene valete et vincite virtute vera, quod fecistis antidhac; servate vostros socios, veteres et novos, augete auxilia vostra iustis legibus, perdite perduelles, parite laudem et lauream, ut vobis victi Poeni poenas sufferant. |
| 26 | — |