monumenta.ch > Suetonius > 12 > 1 > 22 > 1 > 45 > 48 > 65 > 3 > 80 > 31 > 19 > 26 > 41 > 2 > 42 > 96 > 4 > 33 > 3 > 4 > 10 > 73 > 85 > 4 > 54 > 9 > 14 > 9 > 71 > 77 > 1 > 7 > 28 > 5 > 38 > 53 > 59 > 49 > 34 > 32 > 6 > 46 > 8 > 6 > 44 > 3
    >>> Scaena IV. Chalinus Lysidamus Cleostrata Myrrhina Pardalisca Olympio.

Plautus, Casina, 5, Scaena III. Lysidamus Olympio Cleostrata Myrrhina Pardalisca.

1 LY. Maxumo ego ardeo dagitio
2 Nee quid agam meis rebus scio,
3 Nec meam ut uxorem aspiciam
4 Contra oculis: ita disperii.
5 Omnia palam sunt probra:
6 Omnibus modis occidi miser.
7 * * * * * * * ita manufesto faucibus teneor.
8 * * * * * * quibus modis purgem scio me meae uxori.
9 * * * * * *que expalliatus sum miser:
10 * * * * * * * clandestinae nuptiae.
11 * * * * * * * * * censeo
12 * * * * * * * * mi optumumst
13 * * * * * intro ad uxorem eam
14 Sufferamque ei meum tergum ob iniuriam.
15 Sed ecquis est, qul homo munus velit fungier
16 Pro me? quid nunc agam?
17 Nescio, nisi ut improbos
18 Famulos imiter ac domo
19 Fugiam: nam nullast salus
20 Scapulis, si domum redeo.
21 Nugas istic dicere licet: vapulo hercle ego invitus tamen,
22 Etsi malum merui.
23 Hac dabo protinam et fugiam. CLE. Heus, sta ilico, amator.
24 LY. occidi, revocor. quasi non audiam, abibo.
Plautus HOME

bav1615.129 bnf16234.224

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik