Plautus, Casina, 5, Scaena I. Cleostrata Myrrhina Pardalisca
| 1 | MY. Acceptae bene et commode eximus intus |
| 2 | Ludos visere huc in viam nuptialis. |
| 3 | Numquam ecastor ullo die risi adaeque |
| 4 | Neque hoc quod relicuomst plus risuram opinor. |
| 5 | PAR. Lubet Chalinum quid agat scire, novom nuptum cum novo marito. |
| 6 | MY. Nec fallaciam astutiorem ullus fecit |
| 7 | Poeta atque ut haec est fabre facta ab nobis. |
| 8 | CLE. Optunso ore nunc pervelim progrediri |
| 9 | Senem, quo senex: nequior nullus vivit. |
| 10 | Ne illum quidem nequiorem arbitror esse * * * * * qui locum praebet illi |
| 11 | * * * * * * nunc praesidem |
| 12 | Volo hic, Pardalisca, esse: qui hiuc exeat |
| 13 | Eum ut ludibrio habeas. PAR. Lubens Fecero et solens. * * * * * |
| 14 | * * * * spectato hinc omnia, intus quid agant. |
| 15 | * * * pone me amabo. MY. Et ibi audacius licet |
| 16 | Quae velis libere proloqui. PAR. Tace: |
| 17 | Vostra foris crepuit. |
| 18 | Scaena secunda. Olympio-Cleostrata-Myrrhina-Pardalisca |
| 19 | OL. Neque quo fugiam neque ubi lateam neque hoc dedecus quomodo celem |
| 20 | Scio: tantum erus atque ego flagitio superavimus nuptiis nostris. |
| 21 | Ita nunc pudeo atque ita nunc paveo atque ita inridiculo sumus ambo. |
| 22 | Sed ego insipiens nova nunc facio: pudet quem prius non puditumst umquam. |
| 23 | Operam date, dum mea facta itero: est operae pretium auribus accipere: |
| 24 | Ita ridicula auditu iteratu ea sunt, quae ego intus turbavi. |
| 25 | Ubi intro hanc novam nuptam deduxi, recta via in conclave abduxi. |
| 26 | Sed tam tenebrae ibi erant [tam]quam in puteo: dum senex abest, decumbe inquam. |
| 27 | Conloco fulcio mollio blandior |
| 28 | Ut prior quam senex nup * * * |
| 29 | Tardus esse llico coepi, quoniam * * * |
| 30 | Respecto identidem ne SENEX * * * * |
| 31 | Inlecebram stupri principio eam savium posco * * |
| 32 | Reppulit mihi manum: neque enim dare sibi savium me sivit. |
| 33 | Enim iam magis iam adpropero, |
| 34 | Magis iam lubet in Casinam inruere: |
| 35 | Cupio illam operam seni surripere: |
| 36 | Forem obdo, ne senex me opprimeret. |
| 37 | CLE. Age dum, tu adi hunc. PAR. Opsecro, ubi tua nova nuptast? |
| 38 | OL. Perii hercle ego, manufesta res est. PAR. Omnem in ordinem |
| 39 | Fateri ergo aequomst. quid intus agitur? quid agit Casina? satin morigerast? |
| 40 | OL. Pudet dlcere me. |
| 41 | PAR. Memora ordine, |
| 42 | Ut occeperas. |
| 43 | OL. Pudet hercle. |
| 44 | PAR. Age, audacter * * * * * |
| 45 | Postquam decubuisti, inde volo memorare: quid est factum * |
| 46 | OL. * flagitiumst. PAR. Cavebunt qui audierint faciant * |
| 47 | * * * * hoc magnus est. OL. Perdis. PAR. Quin tu pergis? OL. Ubi |
| 48 | * * * * us suptus porro * |
| 49 | PAR. Quid? OL. Babae. PAR. Quid? OL. Papae. |
| 50 | PAR. * * * * est? OL. Oh, erat maxumum: |
| 51 | * * * * haberet metui: id quaerere occepi * * * |
| 52 | Dum gladium quaero ne habeat, * arripio * * capulum. |
| 53 | Sed quom cogito, non habuit gladium: nam esset frigidus. |
| 54 | PAR. Eloquere. OL. At pullet. PAR. Num radix fuit? |
| 55 | OL. Non fuit. PAR. Num cucumis? |
| 56 | OL. Profecto hercle * * * non fuit quicquam holerum: |
| 57 | Nisi quicquid erat, calamitas profecto attigerat numquam: |
| 58 | fta quicquid erat, grande erat. |
| 59 | PAR. Quid fit denique, edisserta. OL. Ubi appello Casinam, inquit, |
| 60 | Amabo, mea uxorcula, cur virum tuom sic me spernis? |
| 61 | Nimis tu quidem hercle immerito |
| 62 | Meo mihi haec facis, quia mihi te expetivi. |
| 63 | Illam haud verbum facit et saepit veste id qui estis. |
| 64 | Ubi illum saltum video opsaeptum, rogo ut altero * * sin adire. |
| 65 | Volo, ut obvortam, cubitis im * * * * * * * * |
| 66 | Ullum muttit e * * * * * * * * * * * * * * * |
| 67 | Surgo, ut in eam in * * * * * * * * * * * * * |
| 68 | Atque illam in * * * * * * * * * * * * * * |
| 69 | MY. Perlepide narrat * * * * * * * * * * * * |
| 70 | OL. Savium * * * * * * * * * * * * * * * * |
| 71 | Ita quasi saetis labra mihi conpungit barba * * * |
| 72 | Continuo in genua ut astiti, peetus mihi pedibus pereutit. |
| 73 | Decido de lecto praecipes: subsilit, optundit os mihi. |
| 74 | Inde foras tacitus profugiens exeo hoc ornatu quo vides, |
| 75 | Ut senex hoc eodem po0ulo quo ego bibi biberet. PAR. optumest. |
| 76 | Sed ubist palliolum tuom? OL. Hic intus reliqui. |
| 77 | PAR. Quid nunc? satin lepide aditast vobis manus? OL. Merito. |
| 78 | Sed concrepuerunt fores. num illa me nunc sequitur? |