Plautus, Casina, 4, Scaena IV. Pardalisca Chalinus Cleostrata Olympio Lysidamus
| 1 | PAR. Sensim supera tolle limen pedes, mea nova nupta: |
| 2 | Sospes iter incipe hoc, ut viro tuo |
| 3 | Semper sis superstes, |
| 4 | Tuaque ut potior pollentia sit, vincasque virum victrixque sies. |
| 5 | Tua vox superet tuomque imperium: vir te vestiat, tu virum despolies. |
| 6 | Noctuque et diu ut viro subdola sis, |
| 7 | Opsecro memento. |
| 8 | OL. Malo maxumo suo hercle ilico, ubi tantillum peccassit - |
| 9 | LY. Tace. OL. Non taceo. LY. Quae res? OL. Malae male monstrant. |
| 10 | LY. Facies tu hanc rem mi ex parata imparatam: |
| 11 | Id quaerunt volunt, haec ut infecta faciant. |
| 12 | CLE. Age, Olympio, quando vis uxorem, |
| 13 | Accipe hanc ab nobis. |
| 14 | OL. Date ergo, daturae si umquam estis hodie uxorem. |
| 15 | LY. Abite intro. CLE. Amabo, integrae atque imperitae huic |
| 16 | Impercito. OL. Futurumst. |
| 17 | Valete. LY. Ite iam, ite iam. CLE. Valete. |
| 18 | LY. Iamne abscessit uxor? OL. Domist: ne time. LY. Evax, |
| 19 | Nunc pol demum ego sum liber. |
| 20 | Meum corculum, melculum, verculum. OL. Heus tu, |
| 21 | Malo, si sapis, cavebis: |
| 22 | Meast haec. LY. Scio: sed meus fructus est prior. |
| 23 | OL. Tene hanc lampadem. LY. fmmo ego hanc tenebo. |
| 24 | Venus multipotens, bona multa mihi |
| 25 | Dedisti, huius quom copiam mihi dedisti. o, |
| 26 | Corplisculum malacum. |
| 27 | OL. Mea uxorcula - quae res? |
| 28 | LY. Quid est? OL. institit planta |
| 29 | [LY.] Quasi luca bos. LY. Tace sis. |
| 30 | Nebula haud est mollis aeque atque huius est pectus. |
| 31 | [OL.] Edepol papillam bellulam. OL. Ei misero mihi. |
| 32 | LY. Quid est? OL. Pectus mi icit non cubito, verum ariete. |
| 33 | LY. Quid tu ergo hanc, quaeso, tractas tam dura manu? |
| 34 | At mihi, qui belle hanc tracto, non vallum facit. |
| 35 | OL. Vah. LY. Quid negotist? OL. opsecro, ut valentulast: |
| 36 | Paene exposivit cubito. LY. Cubitum ergo ire volt. |
| 37 | OL. Quin imus ergo? LY. I, belle belliatula. |