Plautus, Casina, 4, Scaena II. Lysidamus Pardalisca
| 1 | LY. Si sapitis, uxor, vos tamen cenabitis, |
| 2 | Cena ubi erit cocta: ego ruri cenavero. |
| 3 | Nam novom maritum et novam nuptam volo |
| 4 | Rus prosequi - novi hominum mores maleficos - |
| 5 | Nequis eam abripiat. facite vostro animo volup. |
| 6 | Sed properate istum atque istam actutum emittere, |
| 7 | Tandem ut veniamus luci: ego cras hic ero: |
| 8 | Cras habuero, uxor, ego tamen convivium. |
| 9 | PAR. Fit, quod futurum dixi: incenatum senem |
| 10 | Foras extrudunt mulieres. LY. Quid tu hic agis? |
| 11 | PAR. Ego eo quo me ipsa misit. LY. Veron? PAR. Serio. |
| 12 | LY. Quid hic speculare? PAR. Nil equidem speculor. LY. Abi: |
| 13 | Tu hic cunctas: intus alii festinant. PAR. Eo. |
| 14 | LY. Abi hinc sis ergo, pessumarum possuma. |
| 15 | Iamne abiit illaec? dicere hic quidvis licet: |
| 16 | Qui amat, tamen hercle si esurit, nullum esurit. |
| 17 | Sed eccem progreditur cum corona et lampade |
| 18 | Meus socius compar, commaritus, vilicus. |