monumenta.ch > Suetonius > 26 > 39 > 10 > 22 > 12 > 95 > 2 > 98 > 54 > 18 > 5 > 5 > 19 > 31 > 14 > 26 > 10 > 16 > 14 > 42 > 53 > 28 > 10 > 75 > 4 > 2 > 38 > 59 > 5 > 10 > 5 > 49 > 34 > 63 > 46 > 1 > 44 > 14 > 74 > 3 > 1
>>> Plautus, Casina, 4, Scaena II. Lysidamus Pardalisca

Plautus, Casina, 4, Scaena I. Pardalisca

1 PAR. Nec pol ego Nemeae credo neque ego Olympiae
2 Neque usquam ludos tam festivos fieri
3 Quam hic intus fiunt ludi ludificabiles
4 Seni nostro et nostro Olympioni vilico.
5 Omnes festinant intus totis aedibus,
6 Senex in culina clamat, hortatar coquos:
7 Quin agitis hodie? quin datis, siquid datis?
8 Properate: cenam iam esse coctam oportuit.
9 Vilicus is autem cum corona candide
10 Vestitus lautus exornatusque ambulat.
11 Illae autem in cubiculo armigerum exornant duae,
12 Quem dent pro Casina nuptum nostro vilico:
13 Sed nimium lepide dissimulant, quasi mi sciant
14 Fore huius quod futurumst. digne autem coqui
15 Nimis lepide ei rei dant operam, ne cenet senex:
16 Aulas pervortunt, ignem restingunt aqua:
17 Illarum oratu faciunt. illae autem senem
18 Cupiunt extrudere incenatum ex aedibus,
19 Ut ipsae solae ventres distendant suos.
20 Novi ego illas ambestrices: corbitam cibi
21 Comesse possunt. sed aperitur ostium.
Plautus HOME

bav1615.127 bnf16234.218

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik