Plautus, Casina, 3, Scaena VI. Olympio Lysidamus Citrio
| 1 | OL. Vide, fur, ut sentis sub signis ducas. CI. Qui vero hi sunt sentis? |
| 2 | OL. Quia quod tetigere, ilico rapiunt: si eas ereptum, ilico scindunt. |
| 3 | Ita quoquo adveniunt, ubi ubi sunt, duplici damno dominos multant. |
| 4 | CI. Heia. OL. Attat, cesso magnufice patriceque amicirier atque |
| 5 | Ita ero meo ire advorsum? |
| 6 | LY. Bone vir, salve. OL. Fateor. LY. Quid fit? OL. Tu amas, ego essurio et sitio. |
| 7 | LY. Lepide excuratus cessisti. OL. Aha, hodie * * * * * lus. |
| 8 | LY. Mane vero, quamquam fastidis. OL. Fy fy, foetet tuos mihi sermo. |
| 9 | LY. Quae res? OL. Haec res. LY. Etiamne adstas? OL. Enim vero |
| 10 | pragmata moi pareqeis. |
| 11 | LY. Dabo tibi mega kakon, ut |
| 12 | Ego opinor, nisi rebistis. |
| 13 | OL. ? Zeu, potin a med abeas, |
| 14 | Nisi me vis vomere hodie? |
| 15 | LY. Mane. OL. Quid est? quis hic est homo? |
| 16 | LY. Erus sum. OL. Quis erus? LY. Quoius tu servos. |
| 17 | OL. Servos? ego? LY. Atque meus. OL. Non sum ego liber? |
| 18 | Memento, memento. LY. Mane atque asta. OL. Omitte. |
| 19 | LY. Servos sum tuos. OL. Optumest. LY. Opsecro te, |
| 20 | Olympisce mi, mi pater, mi patrone. OL. Em, |
| 21 | Sapis sane. |
| 22 | LY. Tuos sum equidem. |
| 23 | OL. Quid mihi opust servo tam nequam? |
| 24 | LY. Quid nunc? quam mox recreas me? |
| 25 | OL. Cena modo si sit cocta. |
| 26 | LY. Eisce ergo abeant. OL. Propere, Citrio, intro ite et cito deproperate. |
| 27 | Ego iam intus ero: facite |
| 28 | Cenam mihi ut ebria sit. |
| 29 | Sed lepide nitideque volo: nil moror barbarico bliteo. |
| 30 | Stasne etiam? i sis. LY. Ego hic habeo. |
| 31 | OL. Numquid est ceterum quod morae siet? |
| 32 | LY. Gladium Casinam intus habere ait, |
| 33 | Qui me atque te interimat. |
| 34 | OL. Scio. sic sine habere: |
| 35 | Nugas agunt: novi |
| 36 | Ego illas malas merces. |
| 37 | Quin tu i modo mecum domum. LY. At pol malum metuo. |
| 38 | I tu modo: perspicito prior quid intus agatur. |
| 39 | OL. Tam mihi mea vita |
| 40 | Tua quam tibi carast. |
| 41 | [LY.] Verum i modo. LY. Si tu iubes, em, ibitur tecum. |