monumenta.ch > Suetonius > 12 > 1 > 22 > 1 > 45 > 48 > 65 > 3 > 80 > 31 > 19 > 26 > 41 > 2 > 42 > 96 > 4 > 33 > 3 > 4 > 10 > 73 > 85 > 4 > 54 > 9 > 14 > 9 > 71 > 77 > 1 > 7 > 28 > 5
Plautus, Casina, 3, Scaena IV. Alcesimus Lysidamus <<<     >>> Scaena VI. Olympio Lysidamus Citrio

Plautus, Casina, 3, Scaena V. Pardalisca Lysidamus

1 PAR. Nulla sum, nulla sum: tota, tota occidi.
2 Cor metu mortuomst, membra miserae tremunt:
3 Nescio unde auxili praesidi perfugi
4 Mi aut opum copiam comparem aut espetam.
5 Tanta factu modo mira miris modis
6 Intus vidi, novam atque integram audaciam.
7 Cave tibi, Cleostrata, apscede ab ista, opsecro,
8 Nequid in te mali faxit ira percita.
9 Eripite isti gladium, quae suist impos animi.
10 LY. Nam quid est, quod haec huc timida atque exanimata exslluit?
11 Pardalisca. PAR. Perii: unde meae usurpant aures sonitum?
12 LY. Respice modo ad me. PAR. O ere mi - LY. Quid tibist? quid timidas? PAR. Perii.
13 LY. Quid, peristi? PAR. Perii: et tu peristi. LY. Ah, perii? quid ita?
14 PAR. Vae tibi. LY. Immo vae tibi sit. PAR. Ne cadam, amabo, tene me.
15 LY. Quicquid est eloquere mihi cito. PAR. Contine pectus:
16 Face ventum, amabo, pallio. LY. Timeo hoc negoti quid siet,
17 Nisi haec meraco se uspiam percussit flore Liberi.
18 PAR. Optine auris, amabo. LY. in malam a me crucem.
19 Pectus auris caput teque di perduint.
20 Nam nisi ex te scio quicquid hoc est cito, hoc
21 Iam tibi istuc cerebrum dispercutiam, excetra tu,
22 Ludibrio, pessuma, adhuc quae me habulsti.
23 PAR. Ere mi. LY. Quid vis, mea tu ancilla?
24 PAR. Nimium saevis. LY. Numero dicis.
25 Sed hoc quicquid est eloquere, in pauca confer:
26 Quid intus tumulti fuit? PAR. Scibis, audi.
27 Malum pessumumque hic modo intus apud nos
28 Tua ancilla hoc pacto exordiri coepit,
29 Quod haud Atticam condecet disciplinam.
30 LY. Quid est id? PAR. Timor praepedit dicta linguae.
31 LY. Possum scire ego istuc ex te? quid negotist? PAR. Dicam.
32 Tua ancilla, quam tu tuo vilico vis
33 Dare uxorem, ea intus - LY. Quid intus? quid est?
34 PAR. Imitatur malarum malam discipinam,
35 Viro quae suo interminatur vitam.
36 LY. Quid ergo? PAR. Ah. LY. Quid est? PAR. Interemere ait velle vitam.
37 Gladium - LY. Hem. PAR. Gladium - LY. Quid eum gladium?
38 PAR. Habet. LY. Ei misero mihi. cur eum habet?
39 Insectatur omnis domi per aedis
40 Nec quemquam prope ad sese sinit adire:
41 Ita omnis sub arcis, sub lectis latentes
42 Metu mussitant. LY. Occidi atque interii.
43 Quid illic obiectumst mali tam repente?
44 PAR. Insanit. LY. Scelestissumum me esse credo.
45 PAR. Immo si scias dicta quae dixit hodie.
46 LY. lstuc expeto scire: quid dixit? PAR. Audi.
47 Per omnis deos et deas deieravit
48 Occisurum eam hac nocte quicum cubaret.
49 LY. Men occidet? PAR. An quippiam ad te attinet? LY. Vah.
50 PAR. Quid cum ea negoti tibist? LY. Peccavi: Illuc
51 Dicere vilicum volebam.
52 PAR. Sciens de via in semitam degredire.
53 LY. Num quid mihi minatur? PAR. Tibi infesta solist
54 Plus quam quoiquam. LY. Quam ob rem? PAR. Quia se des uxorem Olympioni:
55 Neque se tuam nec suam neque viri vitam sinere
56 In crastinum protolli: id huc missa sum tibi ut dicerem,
57 Ab ea ut caveas tibi. LY. Perii hercle ego miser. PAR. Dignus tu.
58 LY. Neque est neque fuit me senex quisquam amator
59 Adaeque miser. PAR. Ludo ego hinc facete:
60 Nam quae facta dixi, omnia huic falsa dixi.
61 Era atque haec dolum ex proxumo hunc protulerunt:
62 Ego huc missa sum ludere. LY. Heus, Pardalisca.
63 PAR. Quid est? LY. Est - PAR. Quid? LY. Est, quod volo exquirere ex te.
64 PAR. Moram offers mihi. LY. At tu mihi offers maerorem.
65 Sed etiamne habet nunc Casina gladium?
66 PAR. nabet, sed duos. LY. Quid, duos? PAR. Altero te
67 Occisurum ait, altero vilicum hodie.
68 LY. Occisissumus sum omnium qui vivont.
69 Loricam induam: mi optumum esse opinor.
70 Quid uxor mea? non adiit atque ademit?
71 PAR. Nemo audet prope aceedere. LY. Exoret. PAR. Orat:
72 Negat ponere alio modo filio profecto,
73 Nisi se sciat vilico non datum iri.
74 LY. Atqui ingratiis quoi non volt nubet hodie:
75 Nam cur non ego id perpetrem quod coepi,
76 Ut nubat mihi - Illud quidem dicere volebam:
77 Nostro vilico. PAR. Saepiuscule, peccas.
78 LY. Timor praepedit verba. verum, obsecro te,
79 Dic me uxorem orare, ut exoret illam:
80 Gladium ut ponat et redire me intro ut liceat. PAR. Nuntiabo.
81 LY. Et tu orato. PAR. Et ego orabo. LY. At blande orato ut soles. sed audin?
82 Si effexii hoc, soleas tibi
83 Dabo et anulum in digito aureum et bona pluruma.
84 PAR. Operam dabo. LY. Face ut impetres.
85 PAR. Eo nunciam, nisi quippiam remorare me. LY. Abi et cura.
86 Redit eccum tandem opsonatu meus adiutor: pompam ducit.
Plautus HOME

bav1615.125 bnf16234.214

Plautus, Casina, 3, Scaena IV. Alcesimus Lysidamus <<<     >>> Scaena VI. Olympio Lysidamus Citrio
monumenta.ch > Suetonius > 12 > 1 > 22 > 1 > 45 > 48 > 65 > 3 > 80 > 31 > 19 > 26 > 41 > 2 > 42 > 96 > 4 > 33 > 3 > 4 > 10 > 73 > 85 > 4 > 54 > 9 > 14 > 9 > 71 > 77 > 1 > 7 > 28 > 5

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik