Plautus, Casina, 3, Scaena IV. Alcesimus Lysidamus
| 1 | AL. Viso huc, amator si a foro rediit domum, |
| 2 | Qui me atque uxorem ludificatust larva. |
| 3 | Sed eccum ante aedis. ad te hercle ibam commodum |
| 4 | LY. Et hercle ego ad te. quid ais, vir minumi preti? |
| 5 | Quid tibi mandavi? quid tecum oraul? AL. Quid est? |
| 6 | LY. Ut bene vocivas aedis fecisti mihi. |
| 7 | Ut traduxisti huc ad nos uxorem tuam. |
| 8 | Satin propter te pereo ego atque occasio? |
| 9 | AL. Quin tu suspendis te? nempe tute dixeras |
| 10 | Tuam arcessituram esse uxorem uxorem meam. |
| 11 | LY. Ergo arcessivisse ait sese et dixisse te |
| 12 | Eam non missurum. AL. Quin eapse ultro mihi |
| 13 | Negavit eius operam se morarier. |
| 14 | LY. Quin eapse me adlegavit qui istam arcesserem. |
| 15 | AL. Quin nili facio. LY. Quin me perdis. AL. Quin benest. |
| 16 | LY. Quin etiam diu morabor. AL. Quin cupio tibi - |
| 17 | LY. Quin - AL. aliquid aegre facere. LY. Quin faciam lubens. |
| 18 | Numquam tibi hodie quin erit plus quam mihi. |
| 19 | AL. Quin hercle di te perdant postremo quidem. |
| 20 | LY. Quid nunc? missurun es ad me uxorem tuam? |
| 21 | AL. Ducas easque in maxumam malam crucem |
| 22 | Cum hac, cum istac cumque amica etiam tua. |
| 23 | Abi et aliud cura: ego iam per hortum iussero |
| 24 | Meam istuc transire uxorem ad uxorem tuam. |
| 25 | LY. Nunc tu mihi amicus es in germanum modum. |
| 26 | Qua ego hunc amorem mi esse avi dicam datum? |
| 27 | Aut quod ego umquam erga Venerem inique fecerim: |
| 28 | Quoi sic amanti mi obviam eveniunt morae. Attat, |
| 29 | Quid illuc clamoris, opsecro, in nostrast domo? |