Plautus, Casina, 3, Scaena III. Lysidamus Cleostrata
| 1 | LY. Stultitia magnast mea quidem sententia |
| 2 | hominem amatorem ullum ad forum procedere |
| 3 | In eum diem, quo quod amet in mundo siet: |
| 4 | Sicut ego feci stultus. Contrivi diem, |
| 5 | Dum asto advocatus quoidam cognato meo. |
| 6 | Quem hercle ego litem adeo perdidisse gaudeo, |
| 7 | Ne me nequiquam sibi hodie advocaverit. |
| 8 | Nam meo quidem animo, qui advocatos advocet, |
| 9 | Rogitare oportet prius et percontarier, |
| 10 | Adsitne ei animus necne ei adsit quem advocet. |
| 11 | Si neget adesse, exanimatum amittat domum. |
| 12 | Sed uxorem ante aedis eccam. ei misero mihi: |
| 13 | Metuo, ne non sit surda atque haec audiverit. |
| 14 | CLE. Audivi ecastor cum malo magno tuo. |
| 15 | LY. Accedam propius. quid agis, mea festivitas? |
| 16 | CLE. Te ecastor praestolabar. LY. Iamne ornata rest? |
| 17 | Iamne hanc traduxti huc ad nos vicinam tuam |
| 18 | Quae te adiutaret? CLE. Arcessivi ut iusseras: |
| 19 | Verum hic sodalis tuos, amicus optumus, |
| 20 | Nescioquid se sufflavit uxori suae: |
| 21 | Negavit posse, quoniam arcesso, mittere. |
| 22 | LY. Vitium tibi istuc maxumumst: blandas parum. |
| 23 | CLE. Non matronarum offLciumst, sed meretricium, |
| 24 | Viris alienis, mi vir, subblandirier. |
| 25 | I tu atque arcesse illam: ego intus quod factost opus |
| 26 | Volo accurare, mi vir. LY. Propera ergo. CLE. Licet. |
| 27 | Iam pol ego huic aliquem in pectus iniciam metum. |
| 28 | Miserrumum hodie ego hunc habebo amasium. |