monumenta.ch > Suetonius > 35 > 45 > 41 > 6 > 33 > 48 > 2 > 2 > 7 > 9 > 2 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 32 > 5 > 2 > 3 > 1 > 2
Plautus, Casina, 3, Scaena I. Cleostrata <<<     >>> Scaena III. Lysidamus Cleostrata

Plautus, Casina, 3, Scaena II. Alcesimus Cleostrata

1 AL. Miror huc iam non arcessi in proxumum uxorem meam,
2 Quae iam dudum, si arcessatur, ornata exspectat domi.
3 Sed eccam: opino arcessit. salve Cleostrata. CLE. Et tu, Alcesime.
4 Ubi tua uxor? AL. Intus illa te, si se arcessas, manet:
5 Nam tuos vir me oravit, ut eam isto ad te adiutum mitterem.
6 Vin vocem? CLE. Sine eam: te nolo, si occupatast. AL. Otiumst.
7 CLE. Nil moror: molesta ei esse nolo: post convenero.
8 AL. Non ornatis isti apud vos nuptias? CLE. Orno et paro.
9 AL. Non ergo opus est adiutrice? CLE. Satis domist: ubi nuptiae
10 Fuerint, tum istam convenibo. nunc vale atque istanc iube.
11 AL. Quid ego nunc faciam? flagitium maxumum feci miser
12 Propter operam illius irqui improbi edentuli,
13 Qui hoc mihi contraxit. operam uxoris polliceor foras
14 Quasi catillatum. flagitium hominis, qui dixit mihi
15 Suam uxorem hanc arcessituram esse: ea se eam negat morarier.
16 Atque edepol mirum ni subolet iam hoc huic vicinae meae.
17 Verum autem altrovorsum quom eam mecum rationem puto,
18 Siquid eius esset, esset mecum postulatio.
19 [CLE.] Ibo intro, ut subducam navim rusum in pulvinaria.
20 CLE. Iam hic est lepide ludificatus. miseri ut festinant senes.
21 Nunc ego illum nili, decrepitum, meum virum veniat velim
22 Ut eum ludificem vicissim, postquam hunc delusi alterum.
23 Nam ego aliquid contrahere cupio litigi inter eos duos.
24 Sed eccum incedit: at quom aspicias tristem, frugi censeas.
Plautus HOME

bav1615.123 bnf16234.211

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik