Plautus, Casina, 2, Scaena IX. Lysidamus Alcesimus
| 1 | LY. Nunc amicine anne inimici sis imago, Alcesime, |
| 2 | Mihi sciam: nunc specimen specitur, nunc certamen cernitur. |
| 3 | Cur amem me castigare, id ponito ad compendium: |
| 4 | Cano capite, aetate aliena eo addito ad compendium. |
| 5 | Quoi sit uxor, id quoque illuc ponito ad compendium. |
| 6 | AL. Miseriorem ego ex amore quam te vidi neminem. |
| 7 | LY. Fac vacent aedes. AL. Quin edepol servos ancillas domo |
| 8 | Certumst omnis mittere ad te. LY. Oh, nimium scite scitus es. |
| 9 | Sed facitodum merula per versus quod cantat colas: |
| 10 | Cum cibo, cum quiqui facito ut; veniant, quasi eant Sutrium. |
| 11 | AL. Meminero. LY. Em, nunc enim tu demum nullo scito scitus es. |
| 12 | [LY.] Cura, ego ad forum modo ibo: iam hic ero. AL. Bene ambula. |
| 13 | LY. Fac habeant linguam tuae aedes. AL. Quid ita? LY. Quom veniam, vocent. |
| 14 | AL. Attatae, caedundus tu homos: nimias delicias facis. |
| 15 | LY. Quid me amare refert, nisi sim doctus ac dicaculus? |
| 16 | Sed tu cave in quaesitione mihi sis. AL. Usque adero domi. |