monumenta.ch > Suetonius > 35 > 45 > 41 > 6 > 33 > 48 > 2 > 2 > 7 > 9 > 2 > 8
Plautus, Casina, 2, Scaena VII. Chalinus <<<     >>> Scaena IX. Lysidamus Alcesimus

Plautus, Casina, 2, Scaena VIII. Olympio Lysidamus Chalinus

1 OL. Sine modo rus veniat: ego remittam ad te virum
2 Cum furca in urbem tamquam carbonarium.
3 LY. Ita fieri oportet. OL. Factum et curatum dabo.
4 LY. Volui Chalinum, si domi esset, mittere
5 Tecum obsonatum, ut etiam in maerore insuper
6 Inimico nostro miseriam hanc adiungerem.
7 CHA. Recessim cedam ad parietem: imitabor nepam:
8 Captandust horum clanculum sermo mihi.
9 Nam illorum me alter cruciat, alter macerat.
10 At candidatus cedit hic mastigia,
11 Stimulorum loculi. protollo mortem mihi:
12 Certumst, hunc Acheruntem praemittam prius.
13 OL. Ut tibi ego inventus sum obsequens. quod maxume
14 Cupiebas, eius copiam feci tibi:
15 Erit hodie tecum quod amas clam uxorem. LY. Tace:
16 Ita me di bene ament, ut ego vix reprimo labra,
17 Ob istanc rem quin te deosculer, voluptas mea.
18 CHA. Quid, deosculere? quae res? quae voluptas tua?
19 Ecfodere hercle hic volt, credo, vesicam vilico.
20 OL. Ecquid amas nunc me? LY. Immo edepol me quam te minus.
21 Licetne amplecti te? CHA. Quid, amplecti? OL. Licet.
22 LY. Ut, quia te tango, mel mihi videor lingere.
23 OL. Ultro te, amator, apage te a dorso meo.
24 CHA. Illuc est, illuc, quod hic hunc fecit vilicum.
25 Et idem me pridem, quom ei advorsum veneram,
26 Facere atriensem voluerat sub ianua.
27 OL. Ut tibi morigerus hodie, ut voluptati fui.
28 LY. Ut tibi, dum vivam, bene velim plus quam mihi.
29 CHA. Hodie hercle, opinor, hi conturbabunt pedes:
30 Solet hic barbatos sane sectari senex.
31 LY. Ut ego hodie Casillam deosculabor, ut mihi
32 Bona multa faciam clam meam uxorem. CHA. Attatae.
33 Nunc pol ego demum in rectam redii semitam:
34 Hic ipsus Casinam deperit. habeo viros.
35 LY. Iam hercle amplexari, iam osculari gestio.
36 OL. Sine prius deduci. quid, malum, properas? LY. Amo.
37 OL. At non, opinor, fieri hoc posse hodie. LY. Potest,
38 Siquidem cras eenses te posse emitti manu.
39 CHA. Enim vero huc aures magis sunt adhibendae mihi:
40 Iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos.
41 LY. Apud hunc sodalem meum atque vicinum mihi
42 Locus est paratus: ei ego amorem omnem meum
43 Concredui, is mihi se locum dixit dare.
44 OL. Quid eius uxor? ubi erit? LY. Lepide repperi:
45 Mea uxor vocabit huc eam ad se in nuptias,
46 Ut hic sit secum, se adiuvet, secum cubet.
47 Ego iussi, et dixit se facturam uxor mea.
48 Illa hic cubabit, [si] vir aberit faxo domo.
49 Tu rus uxorem duces: id rus hic erit,
50 Tantisper dum ego cum Casina faciam nuptias:
51 Hinc tu ante lucem rus cras duces postea.
52 Satin astu? OL. Docte. CHA. Age modo, fabricamini:
53 Malo hercle vostro tam vorsuti vivitis.
54 LY. Scin quid nunc facias? OL. Loquere. LY. Tene marsuppium.
55 Abi atque obsona, propera: sed lepide volo,
56 Molliculas escas, ut ipsa molliculast. OL. Licet.
57 LY. Emito sepiolas, lopadas, loligunculas,
58 Hordeias, - CHA. Immo triticeias, si sapis.
59 LY. Soleas. CHA. Qui, quaeso, potius quam sculponeas,
60 Quibus battuatur tibi os, senex nequissume?
61 OL. Vin lingulacas? LY. Quid opust, quando uxor domist?
62 Ea lingulacast nobis: nam numquam tacet.
63 OL. In re praesenti ex copia piscaria
64 Consulere quid emam potero. LY. Aequom oras: abi.
65 Argento parci nolo: obsonato ampliter.
66 Nam mihi vicino hoc etiam conventost opus,
67 Ut quod mandavi curet. OL. Iamne abeo? LY. Volo.
68 CHA. Tribus non conduci possum libertatibus,
69 Quin ego illis hodie comparem magnum malum
70 Quinque hanc omnem rem meae erae iam faciam palam.
71 Manufesto teneo in noxia inimicos meos.
72 Sed si nunc facere volt era officium suom,
73 Nostra omnis lis est: pulcre praevortar viros.
74 Nostro omine it dies: iam victi vicimus.
75 Ibo intro, ut id quod alius condivit coquos
76 Ego nuna vicissim ut alio pacto condiam:
77 Quod id quod paratumst, ut paratum ne siet,
78 Sitque ei paratum quod paratum non erat.
Plautus HOME

bav1615.122 bnf16234.207

Plautus, Casina, 2, Scaena VII. Chalinus <<<     >>> Scaena IX. Lysidamus Alcesimus
monumenta.ch > Suetonius > 35 > 45 > 41 > 6 > 33 > 48 > 2 > 2 > 7 > 9 > 2 > 8

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik