Plautus, Casina, 2, Scaena VI. Cleostrata Chalinus Lysidamus Olympio
| 1 | CLE. Face, Chaline, certiorem me, quid meus vir me velit. |
| 2 | CHA. Ille edepol videre ardentem te extra portam mortuam. |
| 3 | CLE. Credo ecastor velle. CHA. At pol ego hau credo, sed certo scio. |
| 4 | LY. Plus artificumst mi quam rebar: hariolum hunc habeo domi. |
| 5 | Quid si propius attollamus signa eamusque obviam? |
| 6 | Sequere. quid vos agitis? CHA. Adsunt quae imperavisti omnia: |
| 7 | Uxor, sortes, situla atque egomet. OL. Te uno adest plus quam ego volo. |
| 8 | CHA. Tibi quidem edepol ita videtur: stimulus ego nunc sum tibi: |
| 9 | Fodico corculum: adsudascis iam ex metu, mastigia. |
| 10 | CLE. Tace, Chaline. OL. Comprime istum. CHA. Immo istunc qui didicit dare. |
| 11 | LY. Adpone hic sitellam, sortis cedo mihi: animum advortite. |
| 12 | Atqui ego censui aps te posse hoc me impetrare, uxor mea, |
| 13 | Casina ut uxor mihi daretur, et nunc etiam censeo. |
| 14 | CLE. Tibi daretur illa? LY. Mihi enim - ah - non id volui dicere: |
| 15 | Dum mihi volui, huic dixi atque adeo mihi dum cupio - perperam |
| 16 | Iam dudum hercle fabulor. CLE. Pol tu quidem, atque etiam facis. |
| 17 | LY. Huic - immo hercle mlhi - vah, tandem redii vix veram in viam. |
| 18 | CLE. Per pol saepe peccas. LY. Ita fit, ubi quid tanto opere expetas. |
| 19 | Sed te uterque tuo pro iure ego atque hic oramus. CLE. Quid est? |
| 20 | LY. Dicam enim, mea mulsa: de istac Casina huic nostro vilico |
| 21 | Gratiam facias. CLE. At pol ego nec facio neque censeo. |
| 22 | LY. Tum igitur ego sortis utrimque iam CLE. Quis votat? |
| 23 | LY. Optumum atque aequissumum istud esse iure iudico. |
| 24 | Postremo si illuc quod volumus eveniet, gaudebimus: |
| 25 | Sin secus, patiemur animis aequis. tene sortem tibi: |
| 26 | Vide quid scriptumst. OL. Unum. CHA. Iniquomst, quia isti prius quam mihist. |
| 27 | LY. Accipe hanc sis. CHA. Cedo. mane: unum venit in mentem modo. |
| 28 | Vide, nequa illic insit alia sortis sub aqua. LY. Verbero, |
| 29 | Men te censes esse? CLE. Nullast: habe quietum animum modo. |
| 30 | OL. Quod bonum atque fortunatum [tuum] sit mihi. CHA. Magnum malum. |
| 31 | OL. Tibi quidem edepol, credo, eveniet: novi pietatem tuam. |
| 32 | Sed mane dum: num ista aut populna sors aut abiegnast tua? |
| 33 | CHA. Quid tu id curas? OL. Quia enim metuo, ne in aqua summa natet. |
| 34 | LY. Auge cave. conicite sortis nunciam ambo huc. eccere: |
| 35 | Uxor, aequa. OL. Noli uxori credere. LY. Habe animum bonum. |
| 36 | OL. Credo hercle, hodie devotabit sortis, si attigerit. LY. Tace. |
| 37 | OL. Taceo: deos quaeso - CHA. Ut quidem tu hodie canem et furcam feras. |
| 38 | OL. Mihi ut sortito eveniat, - CHA. Ut quidem hercle pedibus pendeas. |
| 39 | OL. At tu ut oculos emungare ex capite per nasum tuos. |
| 40 | CHA. Quid times? paratum oportet esse iam laqueum tibi. |
| 41 | OL. Periisti. LY. Animum advortite ambo. OL. Taceo. LY. Nunc tu, Cleostrata, |
| 42 | Ne a me memores malitiose de hac re factum aut suspices, |
| 43 | Tibi permitto: tute sorti. OL. Perdis me. CHA. Lucrum facit. |
| 44 | CLE. Bene facis. CHA. Deos quaeso, ut tua sors ex sitella effugerit. |
| 45 | OL. Ain tu? quia tute es fugitivos, omnis te imitari cupis? |
| 46 | CEA. Utinam tua quidem sicut Herculei praedicant |
| 47 | Quondam prognatis ista in sortiendo sors deliquerit. |
| 48 | OL. Tu ut liquescas ipse, actutum virgis calefactabere. |
| 49 | LY. Hoc age sis, Olympio. OL. Si hic litteratus me sinat. |
| 50 | LY. Quod bonum atque fortunatum mihi sit. OL. Ita vero, et mihi. |
| 51 | CHA. Non. OL. Immo hercle. CHA. Immo mihi hercle CLE. Hic vincet, tu vives miser. |
| 52 | LY. Percide os tu illi odio: age, ecquid fit? CLE. Cave obiexis manum. |
| 53 | OL. Compressan palma an porrecta ferio? LY. Age ut vis. OL. Em tibi. |
| 54 | CLE. Quid tibi istunc tactiost? OL. Quia Iuppiter iussit meus. |
| 55 | CLE. Feri malam ut ille rursum. OL. Perii: pugnis caedor, Iuppiter. |
| 56 | LY. Quid tibi tactio hunc fuit? CHA. Quia iussit haec Iuno mea. |
| 57 | LY. Patiundumst, siquidem me vivo mea uxor imperium exhibet. |
| 58 | CLE. Tam huic loqui [qui] licere oportet quam isti. OL. Cur omen mihi |
| 59 | Vituperat? LY. Malo, Chaline, tibi cavendum censeo. |
| 60 | CHA. Temperi, postquam oppugnatumst os. LY. Age, uxor [mea], nunciam |
| 61 | Sorti: vos advortite animum. prae metu ubi sim nescio. |
| 62 | [OL.] Perii: cor lienosum, opinor, habeo: iam dudum salit. |
| 63 | De labore pectus tundit. CLE. Teneo sortem. LY. Ecfer foras. |
| 64 | CHA. Iamne mortuos? OL. Ostende: meast. CHA. Mala crucias quidem. |
| 65 | CLE. Victus es, Chaline. LY. Quom nos di iuvere, Olympio, |
| 66 | Gaudeo. OL. Pietate factumst mea atque maiorum meum. |
| 67 | LY. Intro abi, uxor, atque adorna nuptias. CLE. Faciam ut iubes. |
| 68 | LY. Scin tu rus hinc esse ad villam longe quo ducat? CLE. Scio. |
| 69 | LY. Intro abi: et quamquam hoc tibi aegrest, tamen fac accures. CLE. Licet. |
| 70 | LY. Eamus nos quoque intro: hortemur, ut properent. OL. Numquid moror? |
| 71 | Nam praesente hoc plura verba fieri non desidero. |