Plautus, Casina, 2, Scaena V. Olympio Lysidamus
| 1 | OL. Una edepol opera in furnum calidum condito |
| 2 | Atque ibi torreto me pro pane rubido, |
| 3 | Era, qua istuc opera a me impetres quod postulas. |
| 4 | LY. Salvos sum: salva spes est, ut verba audio. |
| 5 | OL. Quid tu me vera libertate territas? |
| 6 | Quin si tu nolis filiusque etiam tuos, |
| 7 | Vobis invitis atque amborum ingratiis |
| 8 | Una libella liber possum fieri. |
| 9 | LY. Quid istuc est? quicum litigas, Olympio? |
| 10 | OL. Cum eadem qua tu semper. LY. Cum uxore mea? |
| 11 | OL. Quam tu mi uxorem? quasi venator tu quidem es: |
| 12 | Dies atque noctes cum cane aetatem exigis. |
| 13 | LY. Quid agit? quid loquitur tecum? OL. Orat obsecrat |
| 14 | Ne Casinam uxorem ducam. LY. Quid tu postea? |
| 15 | OL. Negavi enim ipsi me concessurum Iovi |
| 16 | Si is mecum oraret. LY. Di te servassint mihi. |
| 17 | OL. Nunc in fermento totast: ita turget mihi. |
| 18 | LY. Ego edepol illam mediam diruptam velim. |
| 19 | OL. Credo edepol esse, siquidem tu frugi bonaes. |
| 20 | Verum edepol tua mihi odiosast amatio: |
| 21 | Inimicast tua uxor mihi, inimicus filius, |
| 22 | Inimici familiares. LY. Quid id refert tua? |
| 23 | Unus tibi hic dum propitius sit Iuppiter, |
| 24 | Tu istos minutos cave deos flocci feceris. |
| 25 | OL. Nugae sunt istae magnae: quasi tu nescias, |
| 26 | Repente ut emoriantur humani Ioves. |
| 27 | Sed tandem si tu Iuppiter sis mortuos, |
| 28 | Quom ad deos minoris redierit regnum tuom, |
| 29 | Quis mihi subveniet tergo aut capiti aut cruribus? |
| 30 | LY. Opinione melius res tibi habet tua, |
| 31 | Si hoc impetramus, ut ego cum Casina cubem. |
| 32 | OL. Non hercle opinor posse: ita uxor acriter |
| 33 | Tua instat, ne mihi detur. LY. At ego sic agam: |
| 34 | Coniciam sortis in sitellam et sortiar |
| 35 | Tibi et Chalino. ita rem natam intellego: |
| 36 | Necessumst vorsis gladiis depugnarier. |
| 37 | OL. Quid si sors aliter quam voles evenerit? |
| 38 | LY. Benedice: dis sum fretus, deos sperabimus. |
| 39 | OL. Non ego istuc verbum empsim titivillicio: |
| 40 | Nam omnes mortales deis sunt freti: sed tamen |
| 41 | Vidi ego deis fretos saepe multos decipi. |
| 42 | LY. St, tace parumper. OL. Quid vis? LY. Eccum exit foras |
| 43 | Chalinus intus cum sitella et sortibus: |
| 44 | Nunc nos conlatis signis depugnabimus. |