monumenta.ch > Suetonius > 35 > 45 > 41 > 6 > 33 > 48 > 2 > 2 > 7 > 9 > 2 > 8 > 3 > 2 > 4
Plautus, Casina, 2, Scaena III. Lysidamus Cleostrata <<<     >>> Scaena V. Olympio Lysidamus

Plautus, Casina, 2, Scaena IV. Lysidamus Chalinus

1 LY. Qui Illum di omnes deaeque perdant. CHA. Te - uxor aiebat tua
2 Me vocare. LY. Ego enim vocari iussi. CHA. Eloquere quid velis?
3 LY. Primum ego te porrectiore fronte volo mecum loqui:
4 Stultitiast ei te esse tristem quoius potestas plus potest.
5 Probum et frugi hominem iam pridem esse arbitror.
6 CHA. Intellego.
7 Quin, si ita arbitrare, emittis me manu? LY. Quin id volo:
8 Sed nil est me cupere factum, nisi tu factis adiuvas.
9 CHA. Quid velis, modo id velim me scire. LY. Ausculta, ego eloquar.
10 Casinam ego uxorem promisi vilico nostro dare.
11 CHA. At tua uxor filiusque promiserunt mihi. LY. Scio:
12 Sed utrum nunc tu caelibem ted esse mavis liberum
13 An maritum servom aetatem degere et gnatos tuos?
14 Optio haec tuast: utram harum vis condicionem accipe.
15 CHA. Liber si sim, meo periclo vivam: nunc vivo tuo.
16 De Casina certumst concedere homini nato nemini.
17 LY. Intro abi atque actutum uxorem huc evoca ante aedis cito:
18 Et sitellam huc tecum efferto cum aqua et sortis. CHA. Satis placet.
19 LY. Ego pol istam iam aliquovorsum tragulam decidero.
20 Nam si sic nil impetrare potero, saltem sortiar.
21 Ibi ego te et suffragatores tuos ulciscar. CHA. Attamen
22 Mihi obtinget sors. LY. Ut quidem pol pereas cruciatu malo.
23 CHA. Mihi illa nubet: machinare quidlubet quovis modo.
24 LY. Abin hinc ab oculis? CHA. Invitus me vides: vivam tamen.
25 LY. Sumne ego miser homo? satin omnes res sunt advorsae mihi?
26 Iam metuo, ne Olympionem mea uxor exoraverit,
27 Ne Casinam ducat. si id factumst, ecce me nullum senem.
28 Si non impetravit, specula etiam in sortitust mihi.
29 Si sors autem decolassit, gladium faciam culcitam
30 Eumque incumbam. sed progreditur optume eccum
31 Olympio.
Plautus HOME

bav1615.119 bnf16234.201

Plautus, Casina, 2, Scaena III. Lysidamus Cleostrata <<<     >>> Scaena V. Olympio Lysidamus
monumenta.ch > Suetonius > 35 > 45 > 41 > 6 > 33 > 48 > 2 > 2 > 7 > 9 > 2 > 8 > 3 > 2 > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik