monumenta.ch > Suetonius > 35 > 45 > 41 > 6 > 33 > 48 > 2 > 2 > 7 > 9 > 2 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 32 > 5 > 2 > 3
Plautus, Casina, 2, Scaena II. Myrrhina Cleostrata <<<     >>> Scaena IV. Lysidamus Chalinus

Plautus, Casina, 2, Scaena III. Lysidamus Cleostrata

1 LY. Omnibus rebus ego amorem credo et nitoribus nitidis antevenire,
2 Nec potis quicquam commemorari, quod plus salis plusque leporis hodie
3 Habeat. cocos equidem nimis demiror, qui lituntur condimentis,
4 Eos eo condimento uno non utier, omnibus quod praestat.
5 Nam ubi amor condimentum inerit, quoivis placituram credo,
6 Neque salsum neque suave esse potest quicquam, ubi amor non admiscetur:
7 Fel quod amarumst, id mel faciet: hominem ex tristi lepidum et lenem.
8 Hanc ego de me coniecturam domi facio magis quam ex auditis:
9 Qui quam amo Casinam magis, inicio munditiis Munditiam antideo.
10 Myropolas omnis sollicito: ubiquomquest lepidum unguentum, unguor,
11 Ut illi placeam: et placeo, ut videor. sed uxor me excruciat, quia vivit.
12 Tristem astare aspicio: blande haec mihi mala res appellandast.
13 Uxor mea meaque amoenitas, quid tu agis? CLE. Manum abi atque abstine.
14 LY. Heia, mea Iuno, non decet esse te tam tristem tuo Iovi.
15 Quo nunc abis? CLE. Mitte me. LY. Mane. CLE. Non maneo. LY. At pol ego te sequar.
16 CLE. obsecro, sanun es? LY. Sanus. quam ted amo.
17 CLE. Nolo ames. LY. Non potes impetrare. CLE. Enecas.
18 LY. Vera dicas velim. CLE. Credo ego istuc tibi.
19 LY. Respice, o mi lepos. CLE Nempe ita ut tu mihis.
20 Unde hic, amabo, unguenta olent? LY. Oh perii.
21 Manufesto miser teneor. cesso caput pallio detergere?
22 Ut te bonus Mercurius perdat, myropola, quia haec mihi dedisti.
23 CLE. Eho tu, nili, cana culex: vix teneor, quin quae decent te dicam.
24 Senecta aetate unguentatus per vias, ignave, incedis?
25 LY. Pol ego amico dedi quoidam operam, dum emit unguenta. CLE. Ut cito commentust.
26 Ecquid te pudet? LY. Omnia quae tu vis. CLE. Ubi in lustra iacuisti?
27 LY. Egon in lustra? CLE. Scio plus quam tu me arbitrare. LY. Quid id est? quid [tu] seis?
28 CLE. Te sene omnium senem neminem esse ignaviorem.
29 Unde is, nili? ubi fuisti? ubi lustratus? ubi bibisti?
30 Mades mecastor: vide palliolum ut rugat. LY. Di me et te infelicent,
31 Si ego in os meum hodie vini guttam indidi.
32 CLE. Immo age ut lubet bibe, es, disperde rem.
33 LY. Ohe, iam satis, uxor, Comprime te? nimium tinnis.
34 Relinque aliquantum orationis, cras quod mecum litiges.
35 Sed quid ais? iam domuisti animum, potius ut, quod vir velit
36 Fieri, id facias, [potius] quam advorsere contra? CLE. Qua de re? LY. Rogas?
37 Super ancilla Casina: ut detur nuptum nostro vilico,
38 Servo frugi? atque ubi illi bene sit ligno, aqua calida? cibo,
39 Vestimentis? ubique educat pueros quos pariat
40 Potius quam illi servo nequam des armigero [nisi] atque improbo,
41 Quoi homini hodie peculi nummus non est plumbeus.
42 CLE. Mirum ecastor te senecta aetate officium tuom
43 Non meminisse. LY. Quid iam? CLE. Quia, si facias recte aut commode,
44 Me sinas curare ancillas: quae meast curatio.
45 LY. Cui, malum, homini scutigerulo dare lubet? CLE. Quia enim filio
46 Nos oportet opitulari unico. LY. At quamquam unicust,
47 Nilo magis ille unicust mihi filius quam ego illi pater:
48 Illum mi aequiust quam me illi quae volo concedere.
49 CLE. Tu ecastor tibi, homo, malam rem quaeris: subolet, selltio.
50 LY. Egone? CLE. Tu: nam quid friguttis? quid istuc tam cupide cupis?
51 LY. Ut enim frugi servo detur potius quam servo improbo.
52 CLE. Quid si ego impetro atque exoro a vilico, causa mea
53 Ut eam illi permittat? LY. Quid si ego autem ab armigero impetro,
54 Ut eam illi permittat? atque hoc credo impetrassere.
55 CLE. Convenit. vin tuis Chalinum huc evocem verbis foras?
56 Tu eum orato, ego autem orabo vilicum. LY. Sane volo.
57 CLE. Iam hic erit: nunc experiemur, nostrum uter sit blandior.
58 LY. Hercules dique istam perdant, quod nunc liceat dicere.
59 Ego discrucior miser amore, illa autem quasi ob industriam
60 Mi advorsatur. subolet hoc iam uxori, quod ego machinor:
61 Propter eam rem magis armigero dat operam de industria.
Plautus HOME

bav1615.118 bnf16234.199

Plautus, Casina, 2, Scaena II. Myrrhina Cleostrata <<<     >>> Scaena IV. Lysidamus Chalinus
monumenta.ch > Suetonius > 35 > 45 > 41 > 6 > 33 > 48 > 2 > 2 > 7 > 9 > 2 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 32 > 5 > 2 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik