Plautus, Casina, 2, Scaena II. Myrrhina Cleostrata
| 1 | MY. Sequimini, comites, in proxumum me huc. heus |
| 2 | vos, ecquis haec quae loquor audit? |
| 3 | Ego hic ero, vir si aut quispiam quaeret. |
| 4 | Nam ubi domi sola sum, |
| 5 | sopor manus caluitur. |
| 6 | Iussin colum ferri mihi? |
| 7 | CLE. Myrrhina, salve. |
| 8 | MY. Salve mecastor: |
| 9 | sed quid tus tristis, amabo? |
| 10 | CLE. Ita solent omnes |
| 11 | quae sunt male nuptae: |
| 12 | Domi et foris aegre quod sit |
| 13 | satis semper est. |
| 14 | Nam ego ibam ad te. MY. Et pol ego istuc ad te. |
| 15 | Sed quid est, quod tuo nunc animo aegrest? |
| 16 | Nam quod tibist aegre, |
| 17 | idem mihist dividiae. |
| 18 | CLE. Credo ecastor: nam vicinam neminem amo merito magis quam te |
| 19 | Nec qua in plura sint mihi quae ego velim. |
| 20 | MY. Amo te, |
| 21 | atque istuc expeto scire quid sit. |
| 22 | CLE. Vir Pessumis me modis despicatur domi. |
| 23 | MY. Hem. CLE. Quid est? MY. Dic idem hoc - nam pol hau satis meo |
| 24 | Corde accepi querellls tuas - opsecro. |
| 25 | CLE. Vir me habet pessumis despicatam modis |
| 26 | Nec mihi ius meum optinendi optiost. |
| 27 | MY. Mira sunt, vera si praedicas: nam viri |
| 28 | Ius suom ad mulieres optinere haud queunt. |
| 29 | CLE. Quin mihi ancillulam ingratiis postulat, |
| 30 | Quae meast, quae meo educta sumptu siet, |
| 31 | Vilico se suo dare: |
| 32 | sed ipsus eam amat. |
| 33 | MY. Obsecro, tace. nam hic nunc licet dicere. nos sumus. CLE. Itast. |
| 34 | MY. Unde ea tibist? |
| 35 | Nam peculi probam nil habere addecet |
| 36 | Clam virum et quae habet partum ei haud commodest, |
| 37 | Quin viro aut subtrahat aut stupro invenerit. |
| 38 | Hoc viri censeo esse omne quicquid tuomst. |
| 39 | CLE. Tu quidem advorsum tuam amicam omnia loqueris. |
| 40 | MY. Tace sis, stulta, et mi ausculta. |
| 41 | Noli sis tu illi advorsari: |
| 42 | Sine amet, sine quod lubet id faciat, |
| 43 | Quando tibi nil domi delicuomst. |
| 44 | CLE. Satin sanas? nam tu quidem advorsus |
| 45 | Tuam istaec rem loquere. MY. Insipiens, |
| 46 | Semper tu huic verbo vitato abs tuo viro. CLE. Quoi |
| 47 | verbo? MY. Ei foras, mulier. |
| 48 | CLE. St, |
| 49 | Tace. MY. Quid est? CLE. Em. MY. Quis est quem vides? CLE. Vir eccum it. |
| 50 | Intro abi, adpropera [age], amabo. MY. Impetras: abeo. |
| 51 | CLE. Mox magis quom otium mihi et tibi erit, |
| 52 | Igitur tecum loquar: nunc vale. MY. Valeas. |