monumenta.ch > Suetonius > 26 > 39 > 10 > 22 > 12 > 95 > 2 > 98 > 54 > 18 > 5 > 5 > 19 > 31 > 14 > 26 > 10 > 16 > 14 > 42 > 53 > 28 > 10 > 75 > 4
   

Plautus, Casina, 0, III. PROLOGUS

1 Saluere iubeo spectatores optumos,
2 Fidem qui facitis maxumi et vos Fides.
3 Si verum dixi, signum clarum date mihi,
4 Ut vos mi esse aequos iam inde a principio sciam.
5 Qui utuntur vino vetere sapientis puto
6 Et qui lubenter veteres spectant fabulas.
7 Antiqua opera et verba quom vobis placent,
8 Aequomst placere ante alias veteres fabulas.
9 Nam nunc novae quae prodeunt comoediae
10 Multo sunt nequiores quam nummi novi.
11 Nos postquam populi rumore intelleximus
12 Studiose expetere vos Plautinas fabulas,
13 Antiquam eius edimus comoediam,
14 Quam vos probastis qui estis in senioribus:
15 Nam iuniorum qui sunt, non norunt, scio,
16 Verum ut cognoscant dabimus operam sedulo.
17 Haec quom primum actast, vicit omnis fabulas.
18 Ea tempestate flos poetarum fuit,
19 Qui nunc abierunt hinc in communem locum:
20 Sed tamen absentes prosunt pro praesentibus.
21 Vos omnes opere magno esse oratos volo,
22 Benigne ut operam detis ad nostrum gregem.
23 Eicite ex animo curam atque alienum aes
24 Nequis formidet flagitatorem suom:
25 Ludi sunt, ludus datus est argentariis,
26 Tranquillumst, Alcedonia sunt circum forum.
27 Ratione utuntur: ludis poscunt neminem
28 Secundum ludos reddunt autem nemini.
29 Aures vocivae si sunt, animum advortite:
30 Comoediai nomen dare vobis volo.
31 Clerumenoe vocatur haec comoedia
32 Graece, latine Sortientes. Deiphilus
33 Hanc graece scripsit, postid rursum denuo
34 Latine Plautus cum latranti nomine.
35 Senex hic maritus habitat: eist filius:
36 Is ima cum patre in illisce habitat aedibus.
37 Est ei quidam servos, qui in morbo cubat -
38 Immo hercle vero in lecto, nequid mentiar - :
39 Is servos, sed abhinc annos factumst sedecim,
40 Quom conspicatust primulo crepusculo
41 Puellam exponi. adit extemplo ad mulierem,
42 Quae illam exponebat: orat, ut eam det sibi.
43 Exorat, aufert, detulit recta domum:
44 Dat erae suae: orat, ut eam curet educet.
45 Era fecit, educavit magna industria,
46 Quasi si esset ex se nata, non multo secus.
47 Postquam ea adolevit ad eam aetatem, ut viris
48 Placere posset, eam puellam hic senex
49 Amat efflictim et item contra filius.
50 Nunc sibi uterque contra legiones parat
51 Paterque filiusque clam alter alterum.
52 Pater adlegavit vilicum, qui posceret
53 Sibi istanc uxorem: is sperat, si ei sit data,
54 Sibi fore paratas clam uxorem excubias foris.
55 Filius is autem armigerum adlegavit suom,
56 Qui sibi eam uxorem poscat: scit, si id impetret,
57 Futurum quod amat intra praesepis suas.
58 Senis uxor sensit virum amori operam dare:
59 Propterea una consentit cum folio.
60 Ille autem postquam filium sensit suom
61 Eandem illam amare et esse impedimento sibi,
62 Hinc adulescentem peregre ablegavit pater.
63 Sciens ei mater dat operam absenti tamen.
64 Is - ne exspectetis - hodie in hac comoedia
65 In urbem non redibit: Plautus noluit:
66 Pontem interrupit, qui erat ei in itinere.
67 Sunt hic, inter se quos nunc credo dicere:
68 Quaeso hercle, quid istuc est? serviles nuptiae?
69 Servin uxorem ducent aut poscent sibi?
70 Novom attulerunt, quod fit nusquam gentium.
71 At ego aio id fieri in Graecia et Carthagini
72 Et hic in nostra terra, in Apulia:
73 Maioreque opere ibi serviles nuptiae
74 Quam liberales etiam curari solent.
75 Id ni fit, mecum pignus, siquis volt, dato
76 In urnam mulsi, Poenus dum iudex siet
77 Vel Graecus adeo vel mea causa Apulus.
78 Quid nunc? nil agitis? sentio, nemo sitit.
79 Revortar ad illam puellam expositiciam,
80 Quam servi summa vi sibi uxorem expetunt.
81 Ea invenietur et pudica et libera,
82 Ingenua Atheniensis: neque quidquam stupri
83 Faciet profecto in hac quidem comoedia.
84 Mox hercle vero post transactam fabulam
85 Argentum siquis dederit, ut ego suspicor,
86 Ultro ibit nuptum, non manebit auspices.
87 Tantumst. valete, belle rem gerite et vincite
88 Virtute vera, quod fecistis antidhac.
Plautus HOME

bav1615.100 bnf16234.195

   
monumenta.ch > Suetonius > 26 > 39 > 10 > 22 > 12 > 95 > 2 > 98 > 54 > 18 > 5 > 5 > 19 > 31 > 14 > 26 > 10 > 16 > 14 > 42 > 53 > 28 > 10 > 75 > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik