monumenta.ch > Isidorus > 9 > 3 > 4 > 5 > 6 > 4 > 8 > 1 > 9 > 8 > 4 > 4 > M > 1 > 5 > 8 > 8 > 5 > 4 > 2 > 5 > 5 > 8 > 3 > 6 > 7 > 30 > 20 > 8 > 3 > 7 > 8 > 8 > 4 > 30 > 7 > 1 > 6 > 4 > 3 > 15 > > > 30 > 8 > 5 > 3 > 4 > 5 > 3 > 4
Plautus, Captivi, 5, Scaena III. Philocrates Stalagmus Hegio <<<    

Plautus, Captivi, 5, Scaena IV. Tyndarus Hegio Philocrates Stalagmus Caterva

1 TYND. Vidi ego multa saepe picta, quae Acherunti fierent
2 cruciamenta, verum enim vero nulla adaeque est Acheruns
3 atque ubi ego fui, in lapicidinis. illic ibi demumst locus,
4 ubi labore lassitudo est exigunda ex corpore.
5 nam ubi illo adveni, quasi patriciis pueris aut monerulae,
6 aut anites aut coturnices dantur, quicum lusitent,
7 itidem mi haec advenienti upupa, qui me delectem, datast.
8 sed erus eccum ante ostium, et erus alter eccum ex Alide
9 rediit. HEG. Salve, exoptate gnate mi. TYND. Hem, quid gnate mi?
10 attat, scio cur te patrem adsimules esse et me filium:
11 quia mi item ut parentes lucis das tuendi copiam.
12 PHIL. Salve, Tyndare. TYND. Et tu, quoius causa hanc aerumnam exigo.
13 PHIL. At nunc liber in divitias faxo venies. nam tibi
14 pater hic est; hic servos, qui te huic hinc quadrimum surpuit,
15 vendidit patri meo te sex minis, is te mihi
16 parvolum peculiarem parvolo puero dedit:
17 illic indicium fecit; nam hunc ex Alide huc reduximus.
18 TYND. Quid huius filium? PHIL. Intus eccum fratrem germanum tuom.
19 [TYND. Quid tu ais? adduxtin illum huius captivom filium?
20 PHIL. Quin, inquam, intus hic est. TYND. Fecisti edepol et recte et bene.
21 PHIL. Nunc tibi pater hic est: hic fur est tuos, qui parvom hinc te abstulit.
22 TYND. At ego hunc grandis grandem natu ob furtum ad carnificem dabo.
23 PHIL. Meritus est. TYND. Ergo edepol <merito> meritam mercedem dabo.
24 sed <tu> dic oro: pater meus tune es? HEG. Ego sum, gnate mi.
25 TYND. Nunc demum in memoriam redeo, cum mecum recogito.]
26 nunc edepol demum in memoriam regredior, audisse me
27 quasi per nebulam, Hegionem meum patrem vocarier.
28 HEG. Is ego sum. PHIL. Compedibus quaeso ut tibi sit levior filius
29 atque huic gravior servos. HEG. Certum est principio id praevortier.
30 eamus intro, ut arcessatur faber, ut istas compedes
31 tibi adimam, huic dem. STAL. Quoi peculi nihil est, recte feceris.
32 CATERVA. Spectatores, ad pudicos mores facta haec fabula est,
33 neque in hac subigitationes sunt neque ulla amatio
34 nec pueri suppositio nec argenti circumductio,
35 neque ubi amans adulescens scortum liberet clam suom patrem.
36 huius modi paucas poetae reperiunt comoedias,
37 ubi boni meliores fiant. nunc vos, si vobis placet
38 et si placuimus neque odio fuimus, signum hoc mittite:
39 qui pudicitiae esse voltis praemium, plausum date.
Plautus HOME

bav1615.100 bnf16234.132

Plautus, Captivi, 5, Scaena III. Philocrates Stalagmus Hegio <<<    
monumenta.ch > Isidorus > 9 > 3 > 4 > 5 > 6 > 4 > 8 > 1 > 9 > 8 > 4 > 4 > M > 1 > 5 > 8 > 8 > 5 > 4 > 2 > 5 > 5 > 8 > 3 > 6 > 7 > 30 > 20 > 8 > 3 > 7 > 8 > 8 > 4 > 30 > 7 > 1 > 6 > 4 > 3 > 15 > > > 30 > 8 > 5 > 3 > 4 > 5 > 3 > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik