Plautus, Captivi, 5, Scaena II. Hegio Stalagmus
| 1 | HEG. Age tu illuc procede, bone vir, lepidum mancupium meum. |
| 2 | STAL. Quid me oportet facere, ubi tu talis vir falsum autumas? |
| 3 | fui ego bellus, lepidus: bonus vir numquam, neque frugi bonae, |
| 4 | neque ero umquam, ne <erres>: spem ponas me bonae frugi fore. |
| 5 | HEG. Propemodum ubi loci fortunae tuae sint facile intellegis. |
| 6 | si eris verax, tua ex re, facies ex mala meliusculam. |
| 7 | recte et vera loquere, sed neque vere neque <tu> recte adhuc |
| 8 | fecisti umquam. STAL. Quod ego fatear, credin pudeat cum autumes? |
| 9 | HEG. At ego faciam ut pudeat, nam in ruborem te totum dabo. |
| 10 | STAL. Eia, credo ego imperito plagas minitaris mihi. |
| 11 | tandem ista aufer <ac> dic quid fers, ut feras hinc quod petis. |
| 12 | HEG. Satis facundus. sed iam fieri dicta compendi volo. |
| 13 | STAL. Ut vis fiat. HEG. Bene morigerus fuit puer, nunc non decet. |
| 14 | hoc agamus. iam animum advorte ac mihi quae dicam edissere. |
| 15 | [si eris verax, <ex> tuis rebus feceris meliusculas.] |
| 16 | STAL. Nugae istaec sunt. non me censes scire quid dignus siem? |
| 17 | HEG. At ea subterfugere potis es pauca, si non omnia. |
| 18 | STAL. Pauca effugiam, scio; nam multa evenient, et merito meo, |
| 19 | quia et fugi et tibi surripui filium et eum vendidi. |
| 20 | HEG. Cui homini? STAL. Theodoromedi in Alide Polyplusio, |
| 21 | sex minis. HEG. Pro di immortales, is quidem huius est pater |
| 22 | Philocrati. STAL. Quin melius novi quam tu et vidi saepius. |
| 23 | HEG. Serva, Iuppiter supreme, et me et meum gnatum mihi. |
| 24 | Philocrates, per tuom te genium obsecro, exi, te volo. |