Plautus, Captivi, 5, Scaena I. Hegio Philopolemus Philocrates
| 1 | HEG. Iovi disque ago gratias merito magnas, |
| 2 | quom reducem tuo te patri reddiderunt |
| 3 | quomque ex miseriis plurimis me exemerunt, |
| 4 | quae adhuc te carens dum hic fui sustentabam, |
| 5 | quomque hunc conspicor in potestate nostra, |
| 6 | quomque huius reperta est fides firma nobis. |
| 7 | PHILOP. Satis iam dolui ex animo, et cura me satis et lacrumis maceravi, |
| 8 | satis iam audivi tuas aerumnas, ad portum mihi quas memorasti. |
| 9 | hoc agamus. PHIL. Quid nunc, quoniam tecum servavi fidem |
| 10 | tibique hunc reducem in libertatem feci? HEG. Fecisti ut tibi, |
| 11 | Philocrates, numquam referre gratiam possim satis, |
| 12 | proinde ut tu promeritus de me et filio. PHILOP. Immo potes, |
| 13 | pater, et poteris et ego potero, et di eam potestatem dabunt |
| 14 | ut beneficium bene merenti nostro merito muneres; |
| 15 | sicut nunc potes, pater mi, facere merito maxume. |
| 16 | HEG. Quid opust verbis? lingua nullast qua negem quidquid roges. |
| 17 | PHIL. Postulo abs te, ut mi illum reddas servom, quem hic reliqueram |
| 18 | pignus pro me, qui mihi melior quam sibi semper fuit, |
| 19 | pro bene factis eius ut ei pretium possim reddere. |
| 20 | HEG. Quod bene fecisti referetur gratia id quod postulas; |
| 21 | et id et aliud, quod me orabis, impetrabis. atque te |
| 22 | nolim suscensere quod ego iratus ei feci male. |
| 23 | PHIL. Quid fecisti? HEG. In lapicidinas compeditum condidi, |
| 24 | ubi rescivi mihi data esse verba. PHIL.. Vae misero mihi, |
| 25 | propter meum caput labores homini evenisse optumo. |
| 26 | HEG. At ob eam rem mihi libellam pro eo argenti ne duis: |
| 27 | gratiis a me, ut sit liber, ducito. PHIL. Edepol, Hegio, |
| 28 | facis benigne. sed quaeso, hominem ut iubeas arcessi. HEG. Licet. |
| 29 | ubi estis vos? ite actutum, Tyndarum huc arcessite. |
| 30 | vos ite intro. interibi ego ex hac statua verberea volo |
| 31 | erogitare, meo minore quid sit factum filio. |
| 32 | vos lavate interibi. PHILOP. Sequere hac, Philocrates, me intro. - PHIL. Sequor. - |