Plautus, Captivi, 4, Scaena II. Hegio Ergasilus
| 1 | HEG. Quanto in pectore hanc rem meo magis voluto, |
| 2 | tanto mi aegritudo auctior est in animo. |
| 3 | ad illum modum sublitum os esse mi hodie! |
| 4 | neque id perspicere quivi. |
| 5 | quod cum scibitur, <tum> per urbem inridebor. |
| 6 | cum extemplo ad forum advenero, omnes loquentur: |
| 7 | 'hic illest senex doctus, quoi verba data sunt. ' |
| 8 | sed Ergasilus estne hic, procul quem video? |
| 9 | conlecto quidem est pallio. quidnam acturust? |
| 10 | ERG. Move aps te moram atque, Ergasile, age hanc rem. |
| 11 | eminor interminorque, ne mi obstiterit obviam |
| 12 | nisi quis satis diu vixisse sese homo arbitrabitur. |
| 13 | nam qui obstiterit, ore sistet. HEG. Hic homo pugilatum incipit. |
| 14 | ERG. Facere certumst. proinde ita omnes itinera insistant sua, |
| 15 | ne quis in hanc plateam negoti conferat quicquam sui. |
| 16 | nam meus est ballista pugnus, cubitus catapultast mihi, |
| 17 | umerus aries, tum genu quemque icero ad terram dabo, |
| 18 | dentilegos omnes mortales faciam, quemque offendero. |
| 19 | HEG. Quae illaec eminatiost nam? nequeo mirari satis. |
| 20 | ERG. Faciam ut huius diei locique meique semper meminerit. |
| 21 | [Qui mihi in cursu opstiterit, faxo vitae is extemplo opstiterit suae.] |
| 22 | HEG. Quid hic homo tantum incipissit facere cum tantis minis? |
| 23 | ERG. Prius edico, ne quis propter culpam capiatur suam: |
| 24 | continete vos domi, prohibete a vobis vim meam. |
| 25 | HEG. Mira edepol sunt, ni hic in ventrem sumpsit confidentiam. |
| 26 | vae misero illi, cuius cibo iste factust imperiosior. |
| 27 | ERG. Tum pistores scrofipasci, qui alunt furfuribus sues, |
| 28 | quarum odore praeterire nemo pistrinum potest: |
| 29 | eorum si quoiusquam scrofam in publico conspexero, |
| 30 | ex ipsis dominis meis pugnis exculcabo furfures. |
| 31 | HEG. Basilicas edictiones atque imperiosas habet: |
| 32 | satur homost, habet profecto in ventre confidentiam. |
| 33 | ERG. Tum piscatores, qui praebent populo pisces foetidos, |
| 34 | qui advehuntur quadrupedanti crucianti cantherio, |
| 35 | quorum odos subbasilicanos omnes abigit in forum, |
| 36 | eis ego ora verberabo surpiculis piscariis, |
| 37 | ut sciant, alieno naso quam exhibeant molestiam. |
| 38 | tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas oves, |
| 39 | qui locant caedundos agnos et duplam agninam danunt, |
| 40 | qui petroni nomen indunt verveci sectario, |
| 41 | eum ego si in via petronem publica conspexero, |
| 42 | et petronem et dominum reddam mortales miserrumos. |
| 43 | HEG. Eugepae, edictiones aedilicias hic quidem habet, |
| 44 | mirumque adeost ni hunc fecere sibi Aetoli agoranomum. |
| 45 | ERG. Non ego nunc parasitus sum, sed regum rex regalior, |
| 46 | tantus ventri commeatus meo adest in portu cibus. |
| 47 | sed ego cesso hunc Hegionem onerare laetitia senem, |
| 48 | quo homine <hominum> adaeque nemo vivit fortunatior? |
| 49 | HEG. Quae illaec est laetitia, quam illic laetus largitur mihi? |
| 50 | ERG. Heus ubi estis? ecquis <hic est? ecquis> hoc aperit ostium? |
| 51 | HEG. Hic homo ad cenam recipit se ad me. ERG. Aperite hasce ambas fores |
| 52 | prius quam pultando assulatim foribus exitium adfero. |
| 53 | HEG. Perlubet hunc hominem colloqui. Ergasile. ERG. Ergasilum qui vocat? |
| 54 | HEG. Respice. ERG. Fortuna quod tibi nec facit nec faciet, me iubes. |
| 55 | sed quis est? HEG. Respice ad me, Hegio sum. ERG. Oh mihi, |
| 56 | quantum est hominum optumorum optume, in tempore advenis. |
| 57 | HEG. Nescio quem ad portum nactus es ubi cenes, eo fastidis. |
| 58 | ERG. Cedo manum. HEG. Manum? ERG. Manum, inquam, cedo tuam actutum. HEG. Tene. |
| 59 | ERG. Gaude. HEG. Quid ego gaudeam? ERG. Quia ego impero, age gaude modo. |
| 60 | HEG. Pol maerores mi antevortunt gaudiis. ERG. [Noli irascier] |
| 61 | iam ego ex corpore exigam omnis maculas maerorum tibi. |
| 62 | gaude audacter. HEG. Gaudeo, etsi nil scio quod gaudeam. |
| 63 | ERG. Bene facis. Iube - HEG. Quid iubeam? ERG. Ignem ingentem fieri. |
| 64 | HEG. Ignem ingentem? ERG. Ita dico, magnus ut sit. HEG. Quid? me, volturi, |
| 65 | tuan causa aedis incensurum censes? ERG. Noli irascier. |
| 66 | iuben an non iubes astitui aulas, patinas elui, |
| 67 | laridum atque epulas foveri foculis ferventibus? |
| 68 | alium pisces praestinatum abire? HEG. Hic vigilans somniat. |
| 69 | ERG. Alium porcinam atque agninam et pullos gallinaceos? |
| 70 | HEG. Scis bene esse, si sit unde. ERG. Pernam atque ophthalmiam, |
| 71 | horaeum, scombrum et trygonum et cetum, et mollem caseum? |
| 72 | HEG. Nominandi istorum tibi erit magis quam edundi copia |
| 73 | hic apud me, Ergasile. ERG. Mean me causa hoc censes dicere? |
| 74 | HEG. Nec nihil hodie nec multo plus tu hic edes, ne frustra sis. |
| 75 | proin tu tui cottidiani victi ventrem ad me afferas. |
| 76 | ERG. Quin ita faciam, ut <tu>te cupias facere sumptum, etsi ego vetem. |
| 77 | HEG. Egone? ERG. Tune. HEG. Tum tu mi igitur erus es. ERG. Immo benevolens. |
| 78 | vin te faciam fortunatum? HEG. Malim quam miserum quidem. |
| 79 | ERG. Cedo manum. HEG. Em manum. ERG. Di te omnes adiuvant. HEG. Nil sentio. |
| 80 | ERG. Non enim es in senticeto, eo non sentis. sed iube |
| 81 | vasa tibi pura apparari ad rem divinam cito, |
| 82 | atque agnum afferri proprium pinguem. HEG. Cur? ERG. Ut sacrufices. |
| 83 | HEG. Cui deorum? ERG. Mi hercle, nam ego nunc tibi sum summus Iuppiter, |
| 84 | idem ego sum Salus, Fortuna, Lux, Laetitia, Gaudium. |
| 85 | proin tu deum hunc saturitate facias tranquillum tibi. |
| 86 | HEG. Esurire mihi videre. ERG. Mi quidem esurio, non tibi. |
| 87 | HEG. Tuo arbitratu, facile patior. ERG. Credo, consuetus puer. |
| 88 | HEG. Iuppiter te dique perdant. ERG. Te hercle - mi aequom est gratias |
| 89 | agere ob nuntium; tantum ego nunc porto a portu tibi boni: |
| 90 | nunc tu mihi places. HEG. Abi, stultus, sero post tempus venis. |
| 91 | ERG. Igitur olim si advenissem, magis tu tum istuc diceres; |
| 92 | nunc hanc laetitiam accipe a me, quam fero. nam filium |
| 93 | tuom modo in portu Philopolemum vivom, salvom et sospitem |
| 94 | vidi in publica celoce, ibidemque illum adulescentulum |
| 95 | Aleum una et tuom Stalagmum servom, qui aufugit domo, |
| 96 | qui tibi surripuit quadrimum puerum filiolum tuom. |
| 97 | HEG. Abi in malam rem, ludis me. ERG. Ita me amabit sancta Saturitas, |
| 98 | Hegio, itaque suo me semper condecoret cognomine, |
| 99 | ut ego vidi. HEG. Meum gnatum? ERG. Tuom gnatum et genium meum. |
| 100 | HEG. Et captivom illum Alidensem? ERG. Ma ton Apollon. HEG. Et servolum |
| 101 | meum Stalagmum, meum qui gnatum surripuit? ERG. Nai tan Koran. |
| 102 | HEG. Iam credo? ERG.Nai tan Prainesten. HEG. Venit? ERG.Nai tan Signian. |
| 103 | HEG. Certon? ERG. Nai ton Phrousinona. HEG. Vide sis. ERG. Nai ton Alatrion. |
| 104 | HEG. Quid tu per barbaricas urbes iuras? ERG. Quia enim item asperae |
| 105 | sunt ut tuom victum autumabas esse. HEG. Vae aetati tuae. |
| 106 | ERG. Quippe quando mihi nil credis, quod ego dico sedulo. |
| 107 | sed Stalagmus quoius erat tunc nationis, cum hinc abit? |
| 108 | HEG. Siculus. ERG. At nunc Siculus non est, Boius est, Boiam terit: |
| 109 | liberorum quaerundorum causa ei, credo, uxor datast. |
| 110 | HEG. Dic, bonan fide tu mi istaec verba dixisti? ERG. Bona. |
| 111 | HEG. Di immortales, iterum gnatus videor, si vera autumas. |
| 112 | ERG. Ain tu? dubium habebis etiam, sancte quom ego iurem tibi? |
| 113 | postremo, Hegio, si parva iuri iurandost fides, |
| 114 | vise ad portum. HEG. Facere certumst. tu intus cura quod opus est. |
| 115 | sume, posce, prome quid vis. te facio cellarium. |
| 116 | ERG. Nam hercle, nisi mantiscinatus probe ero, fusti pectito. |
| 117 | HEG. Aeternum tibi dapinabo victum, si vera autumas. |
| 118 | ERG. Unde id? HEG. A me meoque gnato. ERG. Sponden tu istud? HEG. Spondeo. |
| 119 | ERG. At ego tuom tibi advenisse filium respondeo. HEG. Cura quam optume potes. - |