Plautus, Captivi, 3, Scaena V. Colaphus Hegio Tyndarus Aristophontes
| 1 | COL. Num lignatum mittimur? HEG. Inicite huic manicas *** mastigiae. |
| 2 | TYND. Quid hoc est negoti? quid ego deliqui? HEG. Rogas, |
| 3 | sator sartorque scelerum, et messor maxume? |
| 4 | TYND. Non occatorem dicere audebas prius? |
| 5 | nam semper occant prius quam sariunt rustici. |
| 6 | HEG. At ut confidenter *** mihi contra astitit. |
| 7 | TYND. Decet innocentem servom atque innoxium |
| 8 | confidentem esse, suom apud erum potissimum. |
| 9 | HEG. Adstringite isti sultis vehementer manus. |
| 10 | TYND. Tuos sum, tu has quidem vel praecidi iube. |
| 11 | sed quid negoti est, quam ob rem suscenses mihi? |
| 12 | HEG. Quia me meamque rem, quod in te uno fuit, |
| 13 | tuis scelestis falsidicis fallaciis |
| 14 | deartuasti dilaceravisti atque opes |
| 15 | confecisti omnes, res ac rationes meas: |
| 16 | ita mi exemisti Philocratem fallaciis. |
| 17 | illum esse servom credidi, te liberum; |
| 18 | ita vosmet aiebatis itaque nomina |
| 19 | inter vos permutastis. TYND. Fateor, omnia |
| 20 | facta esse ita ut <tu> dicis, et fallaciis |
| 21 | abiisse eum abs te mea opera atque astutia; |
| 22 | an, obsecro hercle te, id nunc suscenses mihi? |
| 23 | HEG. At cum cruciatu maxumo id factumst tuo. |
| 24 | TYND. Dum ne ob male facta, peream, parvi aestumo. |
| 25 | si ego hic peribo, ast ille ut dixit non redit, |
| 26 | at erit mi hoc factum mortuo memorabile, |
| 27 | <me> meum erum captum ex servitute atque hostibus |
| 28 | reducem fecisse liberum in patriam ad patrem, |
| 29 | meumque potius me caput periculo |
| 30 | praeoptavisse, quam is periret, ponere. |
| 31 | HEG. Facito ergo ut Acherunti clueas gloria. |
| 32 | TYND. Qui per virtutem, periit, at non interit. |
| 33 | HEG. Quando ego te exemplis pessumis cruciavero |
| 34 | atque ob sutelas tuas te morti misero, |
| 35 | vel te interiisse vel periisse praedicent; |
| 36 | dum pereas, nihil intererit: dicant vivere. |
| 37 | TYND. Pol si istuc faxis, haud sine poena feceris, |
| 38 | si ille huc rebitet, sicut confido affore. |
| 39 | ARIST. Pro di immortales, nunc ego teneo, nunc scio |
| 40 | quid hoc sit negoti. meus sodalis Philocrates |
| 41 | in libertate est ad patrem in patria. bene est, |
| 42 | nec quisquam est mihi, aeque melius cui velim. |
| 43 | sed hoc mihi aegre est, me huic dedisse operam malam, |
| 44 | qui nunc propter me meaque verba vinctus est. |
| 45 | HEG. Votuin te quicquam mi hodie falsum proloqui? |
| 46 | TYND. Votuisti. HEG. Cur es ausus mentiri mihi? |
| 47 | TYND. Quia vera obessent illi quoi operam dabam: |
| 48 | nunc falsa prosunt. HEG. At tibi oberunt. TYND. Optumest. |
| 49 | at erum servavi, quem servatum gaudeo, |
| 50 | cui me custodem addiderat erus maior meus. |
| 51 | sed malene id factum arbitrare? HEG. Pessume. |
| 52 | TYND. At ego aio recte, qui abs te sorsum sentio. |
| 53 | nam cogitato, si quis hoc gnato tuo |
| 54 | tuos servos faxit, qualem haberes gratiam? |
| 55 | emitteresne necne eum servom manu? |
| 56 | essetne apud te is servos acceptissimus? |
| 57 | responde. HEG. Opinor. TYND. Cur ergo iratus mihi es? |
| 58 | HEG. Quia illi fuisti quam mihi fidelior. |
| 59 | TYND. Quid? tu una nocte postulavisti et die |
| 60 | recens captum hominem, nuperum novicium, |
| 61 | te perdocere ut melius consulerem tibi, |
| 62 | quam illi, quicum una <a> puero aetatem exegeram? |
| 63 | HEG. Ergo ab eo petito gratiam istam. ducite, |
| 64 | ubi ponderosas crassas capiat compedes. |
| 65 | inde ibis porro in latomias lapidarias. |
| 66 | ibi quom alii octonos lapides effodiunt, nisi |
| 67 | cotidiano sesquiopus confeceris, |
| 68 | Sescentoplago nomen indetur tibi. |
| 69 | ARIST. Per deos atque homines ego te obtestor, Hegio, |
| 70 | ne tu istunc hominem perduis. HEG. Curabitur; |
| 71 | nam noctu nervo vinctus custodibitur, |
| 72 | interdius sub terra lapides eximet: |
| 73 | diu ego hunc cruciabo, non uno absolvam die. |
| 74 | ARIST. Certumne est tibi istuc? HEG. Non moriri certius. |
| 75 | abducite istum actutum ad Hippolytum fabrum, |
| 76 | iubete huic crassas compedes impingier; |
| 77 | inde extra portam ad meum libertum Cordalum |
| 78 | in lapicidinas facite deductus siet: |
| 79 | atque hunc me velle dicite ita curarier, |
| 80 | ne qui deterius huic sit quam cui pessume est. |
| 81 | TYND. Cur ego te invito me esse salvom postulem? |
| 82 | periclum vitae meae tuo stat periculo. |
| 83 | post mortem in morte nihil est quod metuam mali. |
| 84 | etsi pervivo usque ad summam aetatem, tamen |
| 85 | breve spatium est perferundi quae minitas mihi. |
| 86 | vale atque salve, etsi aliter ut dicam meres. |
| 87 | tu, Aristophontes, de me ut meruisti, ita vale; |
| 88 | nam mihi propter te hoc optigit. HEG. Abducite. |
| 89 | TYND. At unum hoc quaeso, si huc rebitet Philocrates, |
| 90 | ut mi eius facias conveniundi copiam. |
| 91 | HEG. Periistis, nisi hunc iam e conspectu abducitis. |
| 92 | TYND. Vis haec quidem hercle est, et trahi et trudi simul. - |
| 93 | HEG. Illic est abductus recta in phylacam, ut dignus est. |
| 94 | ego illis captivis aliis documentum dabo, |
| 95 | ne tale quisquam facinus incipere audeat. |
| 96 | quod absque hoc esset, qui mihi hoc fecit palam, |
| 97 | usque offrenatum suis me ductarent dolis. |
| 98 | nunc certum est nulli posthac quicquam credere. |
| 99 | satis sum semel deceptus. speravi miser |
| 100 | ex servitute me exemisse filium: |
| 101 | ea spes elapsa est. perdidi unum filium, |
| 102 | puerum quadrimum quem mihi servos surpuit, |
| 103 | neque eum servom umquam repperi neque filium; |
| 104 | maior potitus hostium est. quod hoc est scelus? |
| 105 | quasi in orbitatem liberos produxerim. |
| 106 | sequere hac. reducam te ubi fuisti. neminis |
| 107 | miserere certum est, quia mei miseret neminem. - |
| 108 | ARIST. Exauspicavi ex vinclis. nunc intellego |
| 109 | redauspicandum esse in catenas denuo. - |