Plautus, Captivi, 3, Scaena IV. Hegio Tyndarus Aristophontes
| 1 | HEG. Quo illum nunc hominem proripuisse foras se dicam ex aedibus? |
| 2 | TYND. Nunc enim vero ego occidi: eunt ad te hostes, Tyndare. |
| 3 | quid loquar? quid fabulabor? quid negabo aut quid fatebor? |
| 4 | mihi res omnis in incerto sita est. quid rebus confidam meis? |
| 5 | utinam te di prius perderent, quam periisti e patria tua, |
| 6 | Aristophontes, qui ex parata re imparatam omnem facis. |
| 7 | occisa est haec res, nisi reperio atrocem mi aliquam astutiam. |
| 8 | HEG. Sequere. em tibi hominem. adi, atque adloquere. TYND. Quis homo est me hominum miserior? |
| 9 | ARIST. Quid istuc est quod meos te dicam fugitare oculos, Tyndare, |
| 10 | proque ignoto me aspernari, quasi me numquam noveris? |
| 11 | equidem tam sum servos quam tu, etsi ego domi liber fui, |
| 12 | tu usque a puero servitutem servivisti in Alide. |
| 13 | HEG. Edepol minime miror, si te fugitat aut oculos tuos, |
| 14 | aut si te odit, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate. |
| 15 | TYND. Hegio, hic homo rabiosus habitus est in Alide, |
| 16 | ne tu quod istic fabuletur auris immittas tuas. |
| 17 | nam istic hastis insectatus est domi matrem et patrem, |
| 18 | et illic isti qui insputatur morbus interdum venit. |
| 19 | proin tu ab istoc procul recedas. HEG. Ultro istum a me. ARIST. Ain, verbero? |
| 20 | me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem, |
| 21 | et eum morbum mi esse, ut qui me opus sit insputarier? |
| 22 | HEG. Ne verere, multos iste morbus homines macerat, |
| 23 | quibus insputari saluti fuit atque is profuit. |
| 24 | ARIST. Quid tu autem? etiam huic credis? HEG. Quid ego credam huic? |
| 25 | ARIST. Insanum esse me? TYND. Viden tu hunc, quam inimico voltu intuetur? concedi optumumst, |
| 26 | Hegio: fit quod tibi ego dixi, gliscit rabies, cave tibi. |
| 27 | HEG. Credidi esse insanum extemplo, ubi te appellavit Tyndarum. |
| 28 | TYND. Quin suom ipse interdum ignorat nomen neque scit qui siet. |
| 29 | HEG. At etiam te suom sodalem esse aibat. TYND. Haud vidi magis. |
| 30 | et quidem Alcumeus atque Orestes et Lycurgus postea |
| 31 | una opera mihi sunt sodales qua iste. ARIST. At etiam, furcifer, |
| 32 | male loqui mi audes? non ego te novi? HEG. Pol planum id quidem est, |
| 33 | non novisse, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate. |
| 34 | quem vides, eum ignoras: illum nominas quem non vides. |
| 35 | ARIST. Immo iste eum sese ait, qui non est, esse, et qui vero est, negat. |
| 36 | TYND. Tu enim repertus, Philocratem qui superes veriverbio. |
| 37 | ARIST. Pol ego ut rem video, tu inventus, vera vanitudine |
| 38 | qui convincas. sed quaeso hercle, agedum aspice ad me. TYND. Em. |
| 39 | ARIST. Dic modo: tun negas te Tyndarum esse? TYND. Nego, inquam. ARIST. Tun te Philocratem |
| 40 | esse ais? TYND. Ego, inquam. ARIST. Tune huic credis? HEG. Plus quidem quam tibi aut mihi. |
| 41 | nam ille quidem, quem tu hunc memoras esse, hodie hinc abiit Alidem |
| 42 | ad patrem huius. ARIST. Quem patrem, qui servos est? TYND. Et tu quidem |
| 43 | servos es, liber fuisti, et ego me confido fore, |
| 44 | si huius huc reconciliasso in libertatem filium. |
| 45 | ARIST. Quid ais, furcifer? tun te gnatum <esse> memoras liberum? |
| 46 | TYND. Non equidem me Liberum, sed Philocratem esse aio. ARIST. Quid est? |
| 47 | ut scelestus, Hegio, nunc iste <te> ludos facit. |
| 48 | nam is est servos ipse, neque praeter se umquam ei servos fuit. |
| 49 | TYND. Quia tute ipse eges in patria nec tibi qui vivas domist, |
| 50 | omnis inveniri similis tui vis; non mirum facis: |
| 51 | est miserorum, ut malevolentes sint atque invideant bonis. |
| 52 | ARIST. Hegio, vide sis, ne quid tu huic temere insistas credere. |
| 53 | atque, ut perspicio, profecto iam aliquid pugnae edidit. |
| 54 | filium tuom quod redimere se ait, id ne utiquam mihi placet. |
| 55 | TYND. Scio te id nolle fieri; efficiam tamen ego id, si di adiuvant. |
| 56 | illum restituam huic, hic autem in Alidem me meo patri. |
| 57 | propterea ad patrem hinc amisi Tyndarum. ARIST. Quin tute is es: |
| 58 | neque praeter te in Alide ullus servos istoc nominest. |
| 59 | TYND. Pergin servom me exprobrare esse, id quod vi hostili optigit? |
| 60 | ARIST. Enim iam nequeo contineri. TYND. Heus, audin quid ait? quin fugis? |
| 61 | iam illic hic nos insectabit lapidibus, nisi illunc iubes |
| 62 | comprehendi. ARIST. Crucior. TYND. Ardent oculi: fit opus, Hegio; |
| 63 | viden tu illi maculari corpus totum maculis luridis? |
| 64 | atra bilis agitat hominem. ARIST. At pol te, si hic sapiat senex, |
| 65 | pix atra agitet apud carnificem tuoque capiti inluceat. |
| 66 | TYND. Iam deliramenta loquitur, laruae stimulant virum. |
| 67 | hercle qui, si hunc comprehendi iusseris, sapias magis. |
| 68 | ARIST. Crucior, lapidem non habere me, ut illi mastigiae |
| 69 | cerebrum excutiam, qui me insanum verbis concinnat suis. |
| 70 | TYND. Audin lapidem quaeritare? ARIST. Solus te solum volo, |
| 71 | Hegio. HEG. Istinc loquere, si quid vis, procul. tamen audiam. |
| 72 | TYND. Namque edepol si adbites propius, os denasabit tibi |
| 73 | mordicus. ARIST. Neque pol me insanum, Hegio, esse creduis |
| 74 | neque fuisse umquam, neque esse morbum quem istic autumat. |
| 75 | verum si quid metuis a me, iube me vinciri: volo, |
| 76 | dum istic itidem vinciatur. TYND. Immo enim vero, Hegio, |
| 77 | istic, qui volt, vinciatur. ARIST. Tace modo. ego te, Philocrates |
| 78 | false, faciam ut verus hodie reperiare Tyndarus. |
| 79 | quid mi abnutas? TYND. Tibi ego abnuto? ARIST. Quid agat, si absis longius? |
| 80 | HEG. Quid ais? quid si adeam hunc insanum? TYND. Nugas. ludificabitur, |
| 81 | garriet quoi neque pes umquam neque caput compareat. |
| 82 | ornamenta absunt: Aiacem, |
| 83 | hunc cum vides, ipsum vides. |
| 84 | HEG. Nihili facio. tamen adibo. TYND. Nunc ego omnino occidi, |
| 85 | nunc ego inter sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio. |
| 86 | HEG. Do tibi operam, Aristophontes, si quid est quod me velis. |
| 87 | ARIST. Ex me audibis vera quae nunc falsa opinare, Hegio. |
| 88 | sed hoc primum, me expurigare tibi volo, me insaniam |
| 89 | neque tenere neque mi esse ullum morbum, nisi quod servio. |
| 90 | at ita me rex deorum atque hominum faxit patriae compotem, |
| 91 | ut istic Philocrates non magis est quam aut ego aut tu. HEG. Eho dic mihi, |
| 92 | quis illic igitur est? ARIST. Quem dudum dixi a principio tibi. |
| 93 | hoc si secus reperies, nullam causam dico quin mihi |
| 94 | et parentum et libertatis apud te deliquio siet. |
| 95 | HEG. Quid tu ais? T. Me tuom esse servom et te meum erum. HEG. Haud istuc rogo. |
| 96 | fuistin liber? TYND. Fui. ARIST. Enim vero non fuit, nugas agit. |
| 97 | TYND. Qui tu scis? an tu fortasse fuisti meae matri obstetrix, |
| 98 | qui id tam audacter dicere audes? ARIST. Puerum te vidi puer. |
| 99 | TYND. At ego te video maior maiorem: em rursum tibi. |
| 100 | meam rem non cures, si recte facias. num ego curo tuam? |
| 101 | HEG. Fuitne huic pater Thensaurochrysonicochrysides? |
| 102 | ARIST. Non fuit, neque ego istuc nomen umquam audivi ante hunc diem. |
| 103 | Philocrati Theodoromedes fuit pater. TYND. Pereo probe. |
| 104 | quin quiescis? <i> dierectum cor meum, ac suspende te. |
| 105 | tu sussultas, ego miser vix asto prae formidine. |
| 106 | HEG. Satin istuc mihi exquisitum est, fuisse hunc servom in Alide |
| 107 | neque esse hunc Philocratem? ARIST Tam satis quam numquam hoc invenies secus. |
| 108 | sed ubi is nunc est? HEG. Ubi ego minime atque ipsus se volt maxume. |
| 109 | sed vide sis. ARIST. Quin exploratum dico et provisum hoc tibi. |
| 110 | HEG. Certon? ARIST. Quin nihil, inquam, invenies magis hoc certo certius. |
| 111 | Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer. |
| 112 | HEG. Tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum miser |
| 113 | huius scelesti techinis, qui me ut lubitum est ductavit dolis. |
| 114 | sed qua faciest tuos sodalis Philocrates? ARIST. Dicam tibi: |
| 115 | macilento ore, naso acuto, corpore albo, oculis nigris, |
| 116 | subrufus aliquantum, crispus, cincinnatus. HEG. Convenit. |
| 117 | TYND. Ut quidem hercle in medium ego hodie pessume processerim. |
| 118 | vae illis virgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo. |
| 119 | HEG. Verba mihi data esse video. TYND. Quid cessatis, compedes, |
| 120 | currere ad me meaque amplecti crura, ut vos custodiam? |
| 121 | HEG. Satin med illi hodie scelesti capti ceperunt dolo? |
| 122 | illic servom se assimulabat, hic sese autem liberum. |
| 123 | nuculeum amisi, retinui pignori putamina. |
| 124 | ita mihi stolido sursum versum os sublevere offuciis. |
| 125 | hic quidem me numquam irridebit. Colaphe, Cordalio, Corax, |
| 126 | ite istinc, ecferte lora. |