Plautus, Captivi, 3, Scaena II. Hegio
| 1 | HEG. Quid est suavius, quam bene rem gerere, |
| 2 | bono publico, sic ut ego feci heri, |
| 3 | cum emi hosce homines: ubi quisque vident, |
| 4 | eunt obviam gratulanturque eam rem. |
| 5 | ita me miserum restitando |
| 6 | retinendoque lassum reddiderunt: |
| 7 | vix ex gratulando miser iam eminebam. |
| 8 | tandem abii ad praetorem; ibi vix requievi: |
| 9 | rogo syngraphum, datur mi ilico; dedi Tyndaro: ille abiit domum. |
| 10 | inde ilico praevortor domum, postquam id actum est; |
| 11 | eo protinus ad fratrem, mei ubi sunt alii captivi. |
| 12 | rogo, Philocratem ex Alide ecquis hominum |
| 13 | noverit: tandem hic exclamat, eum sibi esse sodalem; |
| 14 | dico eum esse apud me; hic extemplo orat obsecratque, |
| 15 | eum sibi ut liceat videre: |
| 16 | iussi ilico hunc exsolvi. nunc tu sequere me, |
| 17 | ut quod me oravisti impetres, |
| 18 | eum hominem uti convenias. - |