Plautus, Captivi, 3, Scaena I. Ergasilus
| 1 | ERG. Miser homo est, qui ipse sibi quod edit quaerit et id aegre invenit, |
| 2 | sed ille est miserior, qui et aegre quaerit et nihil invenit; |
| 3 | ille miserrimust, qui cum esse cupit, tum quod edit non habet. |
| 4 | nam hercle ego huic die, si liceat, oculos effodiam libens, |
| 5 | ita malignitate oneravit omnis mortalis mihi; |
| 6 | neque ieiuniosiorem neque magis ecfertum fame |
| 7 | vidi nec quoi minus procedat quidquid facere occeperit, |
| 8 | ita venter gutturque resident esurialis ferias. |
| 9 | ilicet parasiticae arti maximam malam crucem, |
| 10 | ita iuventus iam ridiculos inopesque ab se segregat. |
| 11 | nil morantur iam Lacones unisubselli viros, |
| 12 | plagipatidas, quibus sunt verba sine penu et pecunia: |
| 13 | eos requirunt, qui libenter, quom ederint, reddant domi; |
| 14 | ipsi obsonant, quae parasitorum ante erat provincia, |
| 15 | ipsi de foro tam aperto capite ad lenones eunt |
| 16 | quam in tribu aperto capite sontes condemnant reos; |
| 17 | neque ridiculos iam terrunci faciunt, sese omnes amant. |
| 18 | nam uti dudum hinc abii, accessi ad adulescentes in foro. |
| 19 | 'salvete' inquam. 'quo imus una' inquam 'ad prandium?' atque illi tacent. |
| 20 | 'quis ait 'hoc' aut quis profitetur?' inquam. quasi muti silent, |
| 21 | neque me rident. 'ubi cenamus?' inquam. atque illi abnuont. |
| 22 | dico unum ridiculum dictum de dictis melioribus, |
| 23 | quibus solebam menstruales epulas ante adipiscier: |
| 24 | nemo ridet; scivi extemplo rem de compecto geri; |
| 25 | ne canem quidem irritatam voluit quisquam imitarier, |
| 26 | saltem, si non arriderent, dentes ut restringerent. |
| 27 | abeo ab illis, postquam video me sic ludificarier; |
| 28 | pergo ad alios, venio ad alios, deinde ad alios: una res. |
| 29 | omnes <de> compecto rem agunt, quasi in Velabro olearii. |
| 30 | nunc redeo inde, quoniam me ibi video ludificarier. |
| 31 | item alii parasiti frustra obambulabant in foro. |
| 32 | nunc barbarica lege certumst ius meum omne persequi: |
| 33 | qui consilium iniere, quo nos victu et vita prohibeant, |
| 34 | is diem dicam, irrogabo multam, ut mihi cenas decem |
| 35 | meo arbitratu dent, cum cara annona sit. sic egero. |
| 36 | nunc ibo ad portum hinc: est illic mi una spes cenatica; |
| 37 | si ea decolabit, redibo huc ad senem ad cenam asperam. - |