Plautus, Captivi, 2, Scaena III. Hegio Philocrates Tyndarus
| 1 | HEG. Quae res bene vortat mihi meoque filio |
| 2 | vobisque, volt te novos erus operam dare |
| 3 | tuo veteri domino, quod is velit, fideliter. |
| 4 | nam ego te aestumatum huic dedi viginti minis, |
| 5 | hic autem te ait mittere hinc velle ad patrem, |
| 6 | meum ut illic redimat filium, mutatio |
| 7 | inter me atque illum ut nostris fiat filiis. |
| 8 | PHIL. Utroque vorsum rectumst ingenium meum, |
| 9 | ad te atque ad illum; pro rota me uti licet: |
| 10 | vel ego huc vel illuc vortar, quo imperabitis. |
| 11 | HEG. Tute tibi tuopte ingenio prodes plurumum, |
| 12 | cum servitutem ita fers ut ferri decet. |
| 13 | sequere. em tibi hominem. TYND. Gratiam habeo tibi, |
| 14 | quom copiam istam mi et potestatem facis, |
| 15 | ut ego ad parentes hunc remittam nuntium, |
| 16 | qui me quid rerum hic agitem et quid fieri velim |
| 17 | patri meo, ordine omnem rem, illuc perferat. |
| 18 | nunc ita convenit inter me atque hunc, Tyndare, |
| 19 | ut te aestumatum in Alidem mittam ad patrem, |
| 20 | si non rebitas huc, ut viginti minas |
| 21 | dem pro te. PHIL. Recte convenisse sentio. |
| 22 | nam pater expectat aut me aut aliquem nuntium, |
| 23 | qui hinc ad se veniat. TYND. Ergo animum advortas volo |
| 24 | quae nuntiare hinc te volo in patriam ad patrem. |
| 25 | PHIL. Philocrates, ut adhuc locorum feci, faciam sedulo, |
| 26 | ut potissimum quod in rem recte conducat tuam, |
| 27 | id petam idque persequar corde et animo atque viribus. |
| 28 | TYND. Facis ita ut te facere oportet. nunc animum advortas volo: |
| 29 | omnium primum salutem dicito matri et patri |
| 30 | et cognatis et si quem alium benevolentem videris; |
| 31 | me hic valere et servitutem servire huic homini optumo, |
| 32 | qui me honore honestiorem semper fecit et facit. |
| 33 | PHIL. Istuc ne praecipias, facile memoria memini tamen. |
| 34 | TYND. Nam equidem, nisi quod custodem habeo, liberum me esse arbitror. |
| 35 | dicito patri, quo pacto mihi cum hoc convenerit |
| 36 | de huius filio. PHIL. Quae memini, mora mera est monerier. |
| 37 | TYND. Ut eum redimat et remittat nostrum huc amborum vicem. |
| 38 | PHIL. Meminero. HEG. At quamprimum pote: istuc in rem utriquest maxime. |
| 39 | PHIL. Non tuom tu magis videre quam ille suom gnatum cupit. |
| 40 | HEG. Meus mihi, suos cuique est carus. PHIL. Numquid aliud vis patri |
| 41 | nuntiari? TYND. Me hic valere et - tute audacter dicito, |
| 42 | Tyndare - inter nos fuisse ingenio haud discordabili, |
| 43 | neque te commeruisse culpam - neque me adversatum tibi - |
| 44 | beneque ero gessisse morem in tantis aerumnis tamen; |
| 45 | neque med umquam deseruisse te neque factis neque fide, |
| 46 | rebus in dubiis egenis. haec pater quando sciet, |
| 47 | Tyndare, ut fueris animatus erga suom gnatum atque se, |
| 48 | numquam erit tam avarus, quin te gratiis emittat manu |
| 49 | et mea opera, si hinc rebito, faciam ut faciat facilius. |
| 50 | nam tua opera et comitate et virtute et sapientia |
| 51 | fecisti ut redire liceat ad parentis denuo, |
| 52 | cum apud hunc confessus es et genus et divitias meas: |
| 53 | quo pacto emisisti e vinclis tuom erum tua sapientia. |
| 54 | PHIL. Feci ego ista ut commemoras, et te meminisse id gratum est mihi. |
| 55 | merito tibi ea evenerunt a me; nam nunc, Philocrates, |
| 56 | si ego item memorem quae me erga multa fecisti bene, |
| 57 | nox diem adimat; nam quasi servos meus esses, nihilo setius |
| 58 | <tu> mihi obsequiosus semper fuisti. HEG. Di vostram fidem, |
| 59 | hominum ingenium liberale. ut lacrumas excutiunt mihi. |
| 60 | videas corde amare inter se. quantis <lautus> laudibus |
| 61 | suom erum servos collaudavit. TYND. Pol istic me haud centesimam |
| 62 | partem laudat quam ipse meritust ut laudetur laudibus. |
| 63 | HEG. Ergo cum optume fecisti, nunc adest occasio |
| 64 | bene facta cumulare, ut erga hunc rem geras fideliter. |
| 65 | PHIL. Magis non factum possum velle, quam opera experiar persequi; |
| 66 | id ut scias, Iovem supremum testem laudo, Hegio, |
| 67 | me infidelem non futurum Philocrati. HEG. Probus es homo. |
| 68 | PHIL. Nec me secus umquam ei facturum quicquam quam memet mihi. |
| 69 | TYND. Istaec dicta te experiri et operis et factis volo; |
| 70 | et, quo minus dixi quam volui de te, animum advortas volo, |
| 71 | atque horunc verborum causa caveto mi iratus fuas; |
| 72 | sed, te quaeso, cogitato hinc mea fide mitti domum |
| 73 | te aestimatum, et meam esse vitam hic pro te positam pignori, |
| 74 | ne tu me ignores, quom extemplo meo e conspectu abscesseris, |
| 75 | quom me servom in servitute pro ted hic reliqueris, |
| 76 | tuque te pro libero esse ducas, pignus deseras |
| 77 | neque des operam pro me ut huius reducem facias filium; |
| 78 | [scito te hinc minis viginti aestumatum mittier.] |
| 79 | fac fidelis sis fideli, cave fidem fluxam geras: |
| 80 | nam pater, scio, faciet quae illum facere oportet omnia; |
| 81 | serva tibi in perpetuom amicum me, atque hunc inventum inveni. |
| 82 | haec per dexteram tuam te dextera retinens manu |
| 83 | opsecro, infidelior mihi ne fuas quam ego sum tibi. |
| 84 | tu hoc age. tu mihi erus nunc es, tu patronus, tu pater, |
| 85 | tibi commendo spes opesque meas. PHIL. Mandavisti satis. |
| 86 | satin habes, mandata quae sunt facta si refero? TYND. Satis. |
| 87 | PHIL. Et tua et tua huc ornatus reveniam ex sententia. |
| 88 | numquid aliud? TYND. Ut quam primum possis redeas. PHIL. Res monet. |
| 89 | HEG. Sequere me, viaticum ut dem a trapezita tibi, |
| 90 | eadem opera a praetore sumam syngraphum. TYND. Quem syngraphum? |
| 91 | HEG. Quem hic ferat secum ad legionem, hinc ire huic ut liceat domum. |
| 92 | tu intro abi. TYND. Bene ambulato. - PHIL. Bene vale. HEG. Edepol rem meam |
| 93 | constabilivi, quom illos emi de praeda a quaestoribus; |
| 94 | expedivi ex servitute filium, si dis placet. |
| 95 | at etiam dubitavi, hos homines emerem an non emerem, diu. |
| 96 | servate istum sultis intus, servi, ne quoquam pedem |
| 97 | ecferat sine custodela. <iam> ego apparebo domi; |
| 98 | ad fratrem modo captivos alios inviso meos, |
| 99 | eadem percontabor, ecquis hunc adulescentem noverit. |
| 100 | sequere tu, te ut amittam; ei rei primum praevorti volo. - |