Plautus, Captivi, 2, Scaena II. Hegio Philocrates Tyndarus
| 1 | HEG. Iam ego revertar intro, si ex his quae volo exquisivero. |
| 2 | ubi sunt isti quos ante aedis iussi huc produci foras? |
| 3 | PHIL. Edepol tibi ne in quaestione essemus cautum intellego, |
| 4 | ita vinclis custodiisque circum moeniti sumus. |
| 5 | HEG. Qui cavet ne decipiatur, vix cavet, cum etiam cavet; |
| 6 | etiam cum cavisse ratus est, saepe is cautor captus est. |
| 7 | an vero non iusta causa est, ut vos servem sedulo, |
| 8 | quos tam grandi sim mercatus praesenti pecunia? |
| 9 | PHIL. Neque pol tibi nos, quia nos servas, aequomst vitio vortere, |
| 10 | neque te nobis, si abeamus hinc, si fuat occasio. |
| 11 | HEG. Ut vos hic, itidem illic apud vos meus servatur filius. |
| 12 | PHIL. Captus est? HEG. Ita. PHIL. Non igitur nos soli ignavi fuimus. |
| 13 | HEG. Secede huc. nam sunt quae ex te solo scitari volo. |
| 14 | quarum rerum te falsilocum mi esse nolo. PHIL. Non ero |
| 15 | quod sciam. si quid nescibo, id nescium tradam tibi. |
| 16 | TYND. Nunc senex est in tostrina, nunc iam cultros attinet. |
| 17 | ne id quidem, involucrum inicere, voluit, vestem ut ne inquinet. |
| 18 | sed utrum strictimne adtonsurum dicam esse an per pectinem, |
| 19 | nescio; verum, si frugist, usque admutilabit probe. |
| 20 | HEG. Quid tu? servosne esse an liber mavelis, memora mihi. |
| 21 | PHIL. Proxumum quod sit bono quodque a malo longissume, |
| 22 | id volo; quamquam non multum fuit molesta servitus, |
| 23 | nec mihi secus erat quam si essem familiaris filius. |
| 24 | TYND. Eugepae, Thalem talento non emam Milesium, |
| 25 | nam ad sapientiam huius *** nimius nugator fuit. |
| 26 | ut facete orationem ad servitutem contulit. |
| 27 | HEG. Quo de genere natust illic Philocrates? PHIL. Polyplusio: |
| 28 | quod genus illi est unum pollens atque honoratissumum. |
| 29 | HEG. Quid ipsus hic? quo honore est illic? PHIL. Summo, atque ab summis viris. |
| 30 | HEG. [Tum igitur ei cum in Aleis tanta gratia est, ut praedicas,] |
| 31 | quid divitiae, suntne opimae? PHIL. Unde excoquat sebum senex. |
| 32 | HEG. Quid pater, vivitne? PHIL. Vivom, cum inde abimus, liquimus; |
| 33 | nunc vivatne necne, id Orcum scire oportet scilicet. |
| 34 | TYND. Salva res est, philosophatur quoque iam, non mendax modo est. |
| 35 | HEG. Quid erat ei nomen? PHIL. Thensaurochrysonicochrysides. |
| 36 | HEG. Videlicet propter divitias inditum id nomen quasi est. |
| 37 | PHIL. Immo edepol propter avaritiam ipsius atque audaciam. |
| 38 | [nam ille quidem Theodoromedes fuit germano nomine.] |
| 39 | HEG. Quid tu ais? tenaxne pater est eius? PHIL. Immo edepol pertinax; |
| 40 | quin etiam ut magis noscas: Genio suo ubi quando sacruficat, |
| 41 | ad rem divinam quibus est opus, Samiis vasis utitur, |
| 42 | ne ipse Genius surripiat: proinde aliis ut credat vide. |
| 43 | HEG. Sequere hac me igitur. eadem ego ex hoc quae volo exquaesivero. |
| 44 | Philocrates, hic fecit, hominem frugi ut facere oportuit. |
| 45 | nam ego ex hoc quo genere gnatus sis scio, hic fassust mihi; |
| 46 | haec tu eadem si confiteri vis, tua <ex> re feceris: |
| 47 | quae tamen scio scire me ex hoc. TYND. Fecit officium hic suom, |
| 48 | cum tibi est confessus verum, quamquam volui sedulo |
| 49 | meam nobilitatem occultare et genus et divitias meas, |
| 50 | Hegio; nunc quando patriam et libertatem perdidi, |
| 51 | non ego istunc me potius quam te metuere aequom censeo. |
| 52 | vis hostilis cum istoc fecit meas opes aequabiles; |
| 53 | memini, cum dicto haud audebat: facto nunc laedat licet. |
| 54 | sed viden? fortuna humana fingit artatque ut lubet: |
| 55 | me, qui liber fueram, servom fecit, e summo infimum; |
| 56 | qui imperare insueram, nunc alterius imperio obsequor. |
| 57 | et quidem si, proinde ut ipse fui imperator familiae, |
| 58 | habeam dominum, non verear ne iniuste aut graviter mi imperet. |
| 59 | Hegio, hoc te monitum, nisi forte ipse non vis, voluerim. |
| 60 | HEG. Loquere audacter. TYND. Tam ego fui ante liber quam gnatus tuos, |
| 61 | tam mihi quam illi libertatem hostilis eripuit manus, |
| 62 | tam ille apud nos servit, quam ego nunc hic apud te servio. |
| 63 | est profecto deus, qui quae nos gerimus auditque et videt: |
| 64 | is, uti tu me hic habueris, proinde illum illic curaverit; |
| 65 | bene merenti bene profuerit, male merenti par erit. |
| 66 | quam tu filium tuom, tam pater me meus desiderat. |
| 67 | HEG. Memini ego istuc. sed faterin eadem quae hic fassust mihi? |
| 68 | TYND. Ego patri meo esse fateor summas divitias domi |
| 69 | meque summo genere gnatum. sed te optestor, Hegio, |
| 70 | ne tuom animum avariorem faxint divitiae meae: |
| 71 | ne patri, tam etsi sum unicus, decere videatur magis, |
| 72 | me saturum servire apud te sumptu et vestitu tuo |
| 73 | potius quam illi, ubi minime honestumst, mendicantem vivere. |
| 74 | HEG. [Ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.] |
| 75 | non ego omnino lucrum omne esse utile homini existimo: |
| 76 | scio ego, multos iam lucrum lutulentos homines reddidit; |
| 77 | est etiam ubi profecto damnum praestet facere quam lucrum. |
| 78 | odi ego aurum: multa multis saepe suasit perperam. |
| 79 | nunc hoc animum advorte, ut ea quae sentio pariter scias. |
| 80 | filius meus illic apud vos servit captus Alide: |
| 81 | eum si reddis mihi, praeterea unum nummum ne duis; |
| 82 | et te et hunc amittam hinc. alio pacto abire non potes. |
| 83 | TYND. Optumum atque aequissumum oras optumusque hominum es homo. |
| 84 | sed is privatam servitutem servit illi an publicam? |
| 85 | HEG. Privatam medici Menarchi. TYND. Pol is quidem huius est cliens. |
| 86 | tam hoc quidem tibi in proclivi quam imber est quando pluit. |
| 87 | HEG. Fac is homo ut redimatur. TYND. Faciam. sed te id oro, Hegio - |
| 88 | HEG. Quid vis, dum ab re ne quid ores, faciam. TYND. Ausculta, tum scies. |
| 89 | ego me amitti, donicum ille huc redierit, non postulo. |
| 90 | verum quaeso ut aestumatum hunc mihi des, quem mittam ad patrem, |
| 91 | ut is homo redimatur illi. HEG. Immo alium potius misero |
| 92 | hinc, ubi erunt indutiae, illuc, tuom qui conveniat patrem, |
| 93 | qui tua quae tu iusseris mandata ita ut velis perferat. |
| 94 | TYND. At nihil est ignotum ad illum mittere: operam luseris. |
| 95 | hunc mitte, hic transactum reddet omne, si illuc venerit. |
| 96 | nec quemquam fideliorem neque cui plus credat potes |
| 97 | mittere ad eum nec qui magis sit servos ex sententia, |
| 98 | neque adeo cui suom concredat filium hodie audacius. |
| 99 | ne vereare, meo periclo huius ego experiar fidem, |
| 100 | fretus ingenio eius, quod me esse scit erga se benevolum. |
| 101 | HEG. Mittam equidem istunc aestumatum tua fide, si vis. TYND. Volo; |
| 102 | quam citissime potest, tam hoc cedere ad factum volo. |
| 103 | HEG. Num quae causa est quin, si ille huc non redeat, viginti minas |
| 104 | mihi des pro illo? TYND. Optuma immo. HEG. Solvite istum nunciam, |
| 105 | atque utrumque. TYND. Di tibi omnis omnia optata offerant, |
| 106 | cum me tanto honore honestas cumque ex vinclis eximis. |
| 107 | hoc quidem haud molestumst, iam quod collus collari caret. |
| 108 | HEG. Quod bonis bene fit beneficium, gratia ea gravida est bonis. |
| 109 | nunc tu illum si illo es missurus, dice monstra praecipe |
| 110 | quae ad patrem vis nuntiari. vin vocem huc ad te? TYND. Voca. |