Plautus, Captivi, 2, Scaena I. Lorarii Captivi Tyndarus Philocrates
| 1 | LOR. Si di immortales id voluerunt, vos hanc aerumnam exsequi, |
| 2 | decet id pati animo aequo: si id facietis, levior labos erit. |
| 3 | domi fuistis, credo, liberi: |
| 4 | nunc servitus si evenit, ei vos morigerari mos bonust |
| 5 | et erili imperio eamque ingeniis vostris lenem reddere. |
| 6 | indigna digna habenda sunt, erus quae facit. |
| 7 | CAPT. Oh oh oh. |
| 8 | LOR. Eiulatione haud opus est, oculis haud lacrimantibus: |
| 9 | in re mala animo si bono utare, adiuvat. |
| 10 | TYND. At nos pudet, quia cum catenis sumus. LOR. At pigeat postea |
| 11 | nostrum erum, si vos eximat vinculis, |
| 12 | aut solutos sinat, quos argento emerit. |
| 13 | TYND. Quid a nobis metuit? scimus nos |
| 14 | nostrum officium quod est, si solutos sinat. |
| 15 | LOR. At fugam fingitis: sentio quam rem agitis. |
| 16 | PHIL. Nos fugiamus? quo fugiamus? LOR. In patriam. PHIL. Apage, haud nos id deceat, |
| 17 | fugitivos imitari. LOR. Immo edepol, si erit occasio, haud dehortor. |
| 18 | TYND. Unum exorare vos sinite nos. LOR. Quidnam id est? |
| 19 | TYND. Ut sine hisce arbitris |
| 20 | atque vobis nobis detis locum loquendi. |
| 21 | LOR. Fiat. abscedite hinc: nos concedamus huc. |
| 22 | sed brevem orationem incipisse. |
| 23 | TYND. Em istuc mihi certum erat. concede huc. |
| 24 | LOR. Abite ab istis. TYND. Obnoxii ambo |
| 25 | vobis sumus propter hanc rem, quom quae volumus nos |
| 26 | copia est ea facitis nos compotes. |
| 27 | PHIL. Secede huc nunciam, si videtur, procul, |
| 28 | ne arbitri dicta nostra arbitrari queant |
| 29 | neu permanet palam haec nostra fallacia. |
| 30 | nam doli non doli sunt, nisi astu colas, |
| 31 | sed malum maxumum, si id palam provenit. |
| 32 | nam si erus mihi es tu atque ego me tuom esse servom assimulo, |
| 33 | tamen viso opust, cauto est opus, ut hoc sobrie sineque arbitris |
| 34 | accurate agatur, docte et diligenter; |
| 35 | tanta incepta res est: haud somniculose hoc |
| 36 | agendum est. TYND. Ero ut me voles esse. PHIL. Spero. |
| 37 | TYND. Nam tu nunc vides pro tuo caro capite |
| 38 | carum offerre <me> meum caput vilitati. |
| 39 | PHIL. Scio. TYND. At scire memento, quando id quod voles habebis; |
| 40 | nam fere maxima pars morem hunc homines habent: quod sibi volunt, |
| 41 | dum id impetrant, boni sunt; |
| 42 | sed id ubi iam penes sese habent, |
| 43 | ex bonis pessimi et fraudulentissimi |
| 44 | fiunt: nunc ut mihi te volo esse autumo. |
| 45 | [quod tibi suadeam, suadeam meo patri.] |
| 46 | PHIL. Pol ego si te audeam, meum patrem nominem: |
| 47 | nam secundum patrem tu es pater proximus. |
| 48 | TYND. Audio. PHIL. Et propterea saepius te uti memineris moneo: |
| 49 | non ego erus tibi, sed servos sum; nunc obsecro te hoc unum - |
| 50 | quoniam nobis di immortales animum ostenderunt suom, |
| 51 | ut qui erum me tibi fuisse atque esse conservom velint, |
| 52 | quom antehac pro iure imperitabam meo, nunc te oro per precem - |
| 53 | per fortunam incertam et per mei te erga bonitatem patris, |
| 54 | perque conservitium commune, quod hostica evenit manu, |
| 55 | ne me secus honore honestes quam quom servibas mihi, |
| 56 | atque ut qui fueris et qui nunc sis meminisse ut memineris. |
| 57 | TYND. Scio quidem me te esse nunc et te esse me. PHIL. Em istuc si potes |
| 58 | memoriter meminisse, inest spes nobis in hac astutia. |