Plautus, Captivi, 1, Scaena III. Hegio Lorarius Ergasilus
| 1 | HEG. Advorte animum sis tu: istos captivos duos, |
| 2 | heri quos emi de praeda a quaestoribus, |
| 3 | eis indito catenas singularias |
| 4 | istas, maiores, quibus sunt iuncti, demito; |
| 5 | sinito ambulare, si foris si intus volent, |
| 6 | sed uti adserventur magna diligentia. |
| 7 | liber captivos avis ferae consimilis est: |
| 8 | semel fugiendi si data est occasio, |
| 9 | satis est, numquam postilla possis prendere. |
| 10 | LOR. Omnes profecto liberi lubentius |
| 11 | sumus quam servimus. HEG. Non videre ita tu quidem. |
| 12 | LOR. Si non est quod dem, mene vis dem ipse - in pedes? |
| 13 | HEG. Si dederis, erit extemplo mihi quod dem tibi. |
| 14 | LOR. Avis me ferae consimilem faciam, ut praedicas. |
| 15 | HEG. Ita ut dicis: nam si faxis, te in caveam dabo. |
| 16 | sed satis verborumst. cura quae iussi atque abi. |
| 17 | ego ibo ad fratrem ad alios captivos meos, |
| 18 | visam ne nocte hac quippiam turbaverint. |
| 19 | inde me continuo recipiam rursum domum. |
| 20 | ERG. Aegre est mi, hunc facere quaestum carcerarium |
| 21 | propter sui gnati miseriam miserum senem. |
| 22 | sed si ullo pacto ille huc conciliari potest, |
| 23 | vel carnificinam hunc facere possum perpeti. |
| 24 | HEG. Quis hic loquitur? ERG. Ego, qui tuo maerore maceror, |
| 25 | macesco, consenesco et tabesco miser; |
| 26 | ossa atque pellis sum miser a macritudine; |
| 27 | neque umquam quicquam me iuvat quod edo domi: |
| 28 | foris aliquantillum etiam quod gusto, id beat. |
| 29 | HEG. Ergasile, salve. ERG. Di te bene ament, Hegio. |
| 30 | HEG. Ne fle. ERG. Egone illum non fleam? egon non defleam |
| 31 | Talem adulescentem? HEG. Semper sensi, filio |
| 32 | meo te esse amicum, et illum intellexi tibi. |
| 33 | ERG. Tum denique homines nostra intellegimus bona, |
| 34 | quom quae in potestate habuimus, ea amisimus. |
| 35 | ego, postquam gnatus tuos potitust hostium, |
| 36 | expertus quanti fuerit nunc desidero. |
| 37 | HEG. Alienus cum eius incommodum tam aegre feras, |
| 38 | quid me patrem par facerest, cui ille est unicus? |
| 39 | ERG. Alienus ego? alienus illi? aha, Hegio, |
| 40 | numquam istuc dixis neque animum induxis tuom; |
| 41 | tibi ille unicust, mi etiam unico magis unicus. |
| 42 | HEG. Laudo, malum cum amici tuom ducis malum. |
| 43 | nunc habe bonum animum. ERG. Eheu, huic illud dolet, |
| 44 | quia nunc remissus est edendi exercitus. |
| 45 | HEG. Nullumne interea nactus, qui posset tibi |
| 46 | remissum quem dixti imperare exercitum? |
| 47 | ERG. Quid credis? fugitant omnes hanc provinciam, |
| 48 | quoi optigerat postquam captust Philopolemus tuos. |
| 49 | HEG. Non pol mirandum est fugitare hanc provinciam. |
| 50 | multis et multigeneribus opus est tibi |
| 51 | militibus: primumdum opus est Pistorensibus; |
| 52 | eorum sunt aliquot genera Pistorensium: |
| 53 | opus Paniceis est, opus Placentinis quoque; |
| 54 | opus Turdetanis, opust Ficedulensibus; |
| 55 | iam maritumi omnes milites opus sunt tibi. |
| 56 | ERG. Ut saepe summa ingenia in occulto latent; |
| 57 | hic qualis imperator nunc privatus est. |
| 58 | HEG. Habe modo bonum animum, nam illum confido domum |
| 59 | in his diebus me reconciliassere. |
| 60 | nam eccum hic captivom adulescentem <intus> Aleum, |
| 61 | prognatum genere summo et summis ditiis: |
| 62 | hoc illum me mutare confido pote. |
| 63 | ERG. Ita di deaeque faxint. sed num quo foras |
| 64 | vocatus <es> ad cenam? HEG. Nusquam, quod sciam. |
| 65 | sed quid tu id quaeris? ERG. Quia mi est natalis dies; |
| 66 | propterea te vocari ad te ad cenam volo. |
| 67 | HEG. Facete dictum. sed si pauxillo potes |
| 68 | contentus esse. ERG. Ne perpauxillum modo, |
| 69 | nam istoc me assiduo victu delecto domi; |
| 70 | age sis, roga emptum: nisi qui meliorem adferet |
| 71 | quae mi atque amicis placeat condicio magis, |
| 72 | quasi fundum vendam, meis me addicam legibus. |
| 73 | HEG. Profundum vendis tu quidem, haud fundum, mihi. |
| 74 | sed si venturus, temperi. ERG. Em, vel iam otium est. |
| 75 | HEG. I modo, venare leporem: nunc irim tenes; |
| 76 | nam meus scruposam victus commetat viam. |
| 77 | ERG. Numquam istoc vinces me, Hegio, ne postules: |
| 78 | cum calceatis dentibus veniam tamen. |
| 79 | HEG. Asper meus victus sane est. ERG. Sentisne essitas? |
| 80 | HEG. Terrestris cena est. ERG. Sus terrestris bestia est. |
| 81 | HEG. Multis holeribus. ERG. Curato aegrotos domi. |
| 82 | numquid vis? HEG. Venias temperi. ERG. Memorem mones. - |
| 83 | HEG. Ibo intro atque intus subducam ratiunculam, |
| 84 | quantillum argenti mi apud trapezitam siet. |
| 85 | ad fratrem, quo ire dixeram, mox ivero. - |