| 1 | ERG. Iuventus nomen indidit Scorto mihi, |
| 2 | eo quia invocatus soleo esse in convivio. |
| 3 | scio absurde dictum hoc derisores dicere, |
| 4 | at ego aio recte. nam scortum in convivio |
| 5 | sibi amator, talos quom iacit, scortum invocat. |
| 6 | estne invocatum an non <est? est > planissume; |
| 7 | verum hercle vero nos parasiti planius, |
| 8 | quos numquam quisquam neque vocat neque invocat. |
| 9 | quasi mures semper edimus alienum cibum; |
| 10 | ubi res prolatae sunt, quom rus homines eunt, |
| 11 | simul prolatae res sunt nostris dentibus. |
| 12 | quasi, cum caletur, cocleae in occulto latent, |
| 13 | suo sibi suco vivont, ros si non cadit, |
| 14 | item parasiti rebus prolatis latent |
| 15 | in occulto miseri, victitant suco suo, |
| 16 | dum ruri rurant homines quos ligurriant. |
| 17 | prolatis rebus parasiti venatici |
| 18 | sumus, quando res redierunt, molossici |
| 19 | odiosicique et multum incommodestici. |
| 20 | et hic quidem hercle, nisi qui colaphos perpeti |
| 21 | potest parasitus frangique aulas in caput, |
| 22 | [vel] ire extra portam Trigeminam ad saccum licet. |
| 23 | quod mihi ne eveniat, non nullum periculum est. |
| 24 | nam postquam meus rex est potitus hostium - |
| 25 | ita nunc belligerant Aetoli cum Aleis; |
| 26 | nam Aetolia haec est, illic est captus in Alide, |
| 27 | Philopolemus, huius Hegionis filius |
| 28 | senis, qui hic habitat, quae aedes lamentariae |
| 29 | mihi sunt, quas quotienscumque conspicio fleo; |
| 30 | nunc hic occepit quaestum hunc fili gratia |
| 31 | inhonestum et maxime alienum ingenio suo: |
| 32 | homines captivos commercatur, si queat |
| 33 | aliquem invenire, suom qui mutet filium. |
| 34 | quod quidem ego nimis quam cupio *** ut impetret; |
| 35 | nam ni illum recipit, nihil est quo me recipiam. |
| 36 | <nam> nulla est spes iuventutis, sese omnis amant; |
| 37 | ille demum antiquis est adulescens moribus, |
| 38 | cuius numquam voltum tranquillavi gratiis. |
| 39 | condigne pater est eius moratus moribus. |
| 40 | nunc ad eum pergam. sed aperitur ostium, |
| 41 | unde saturitate saepe ego exii ebrius. |