Plautus, Captivi, 0, III. PROLOGUS
| 1 | Hos quos videtis stare hic captivos duos, |
| 2 | illi qui astant, hi stant ambo, non sedent; |
| 3 | hoc vos mihi testes estis me verum loqui. |
| 4 | senex qui hic habitat Hegio est huius pater. |
| 5 | sed is quo pacto serviat suo sibi patri, |
| 6 | id ego hic apud vos proloquar, si operam datis. |
| 7 | seni huic fuerunt filii nati duo; |
| 8 | alterum quadrimum puerum servos surpuit |
| 9 | eumque hinc profugiens vendidit in Alide |
| 10 | patri huius. iam hoc tenetis? *** optume est. |
| 11 | negat hercle ille ultimus. accedito. |
| 12 | si non ubi sedeas locus est, est ubi ambules, |
| 13 | quando histrionem cogis mendicarier. |
| 14 | ego me tua causa, ne erres, non rupturus sum. |
| 15 | vos qui potestis ope vestra censerier, |
| 16 | accipite relicuom: alieno uti nil moror. |
| 17 | fugitivos ille, ut dixeram ante, huius patri |
| 18 | domo quem profugiens dominum abstulerat vendidit. |
| 19 | is postquam hunc emit, dedit eum huic gnato suo |
| 20 | peculiarem, quia quasi una aetas erat. |
| 21 | hic nunc domi servit suo patri, nec scit pater; |
| 22 | enim vero di nos quasi pilas homines habent. |
| 23 | rationem habetis, quo modo unum amiserit. |
| 24 | postquam belligerant Aetoli cum Aleis, |
| 25 | ut fit in bello, capitur alter filius: |
| 26 | medicus Menarchus emit ibidem in Alide. |
| 27 | coepit captivos commercari hic Aleos, |
| 28 | si quem reperire possit qui mutet suom, |
| 29 | illum captivom: hunc suom esse nescit, qui domist. |
| 30 | et quoniam heri indaudivit, de summo loco |
| 31 | summoque genere captum esse equitem Aleum, |
| 32 | nil pretio parsit, filio dum parceret: |
| 33 | reconciliare ut facilius posset domum, |
| 34 | emit hosce e praeda ambos de quaestoribus. |
| 35 | hisce autem inter sese hunc confinxerunt dolum, |
| 36 | quo pacto hic servos suom erum hinc amittat domum. |
| 37 | itaque inter se commutant vestem et nomina; |
| 38 | illic vocatur Philocrates, hic Tyndarus: |
| 39 | huius illic, hic illius hodie fert imaginem. |
| 40 | et hic hodie expediet hanc docte fallaciam, |
| 41 | et suom erum faciet libertatis compotem, |
| 42 | eodemque pacto fratrem servabit suom |
| 43 | reducemque faciet liberum in patriam ad patrem, |
| 44 | imprudens: itidem ut saepe iam in multis locis |
| 45 | plus insciens quis fecit quam prudens boni. |
| 46 | sed inscientes sua sibi fallacia |
| 47 | ita compararunt et confinxerunt dolum |
| 48 | itaque hi commenti, de sua sententia |
| 49 | ut in servitute hic ad suom maneat patrem: |
| 50 | ita nunc ignorans suo sibi servit patri; |
| 51 | homunculi quanti sunt, quom recogito! |
| 52 | haec res agetur nobis, vobis fabula. |
| 53 | sed etiam est, paucis vos quod monitos voluerim. |
| 54 | profecto expediet fabulae huic operam dare. |
| 55 | non pertractate facta est neque item ut ceterae: |
| 56 | neque spurcidici insunt versus, immemorabiles; |
| 57 | hic neque periurus leno est nec meretrix mala |
| 58 | neque miles gloriosus; ne vereamini, |
| 59 | quia bellum Aetolis esse dixi cum Aleis: |
| 60 | foris illic extra scaenam fient proelia. |
| 61 | nam hoc paene iniquomst, comico choragio |
| 62 | conari desubito agere nos tragoediam. |
| 63 | proin si quis pugnam expectat, litis contrahat: |
| 64 | valentiorem nactus adversarium |
| 65 | si erit, ego faciam ut pugnam inspectet non bonam, |
| 66 | adeo ut spectare postea omnis oderit. |
| 67 | abeo. valete, iudices iustissimi |
| 68 | domi duellique duellatores optumi. |