Plautus, Bacchides, 5, Scaena II. Bacchis Soror Nicobulus Philoxenus Pistoclerus Grex
| 1 | BACCH. Quis sonitu ac tumultu tanto nominat me atque pultat aedes? |
| 2 | NIC. Ego atque hic. BACCH. Quid hoc est negoti nam, amabo? |
| 3 | quis has huc ovis adegit? |
| 4 | NIC. Ovis nos vocant pessumae. SOR. Pastor harum |
| 5 | dormit, quom haec eunt sic a pecu balitantes. |
| 6 | BACCH. At pol nitent, haud sordidae videntur ambae. |
| 7 | SOR. Attonsae hae quidem ambae usque sunt. PHIL. Ut videntur |
| 8 | deridere nos. NIC. Sine suo usque arbitratu. |
| 9 | BACCH. Rerin ter in anno tu has tonsitari? |
| 10 | SOR. Pol hodie altera iam bis detonsa certo est. |
| 11 | BACCH. Vetulae sunt, ~ thimiame. SOR. At bonas fuisse credo. |
| 12 | BACCH. Viden limulis, obsecro, ut intuentur? |
| 13 | SOR. Ecastor sine omni arbitror malitia esse. |
| 14 | PHIL. Merito hoc nobis fit, qui quidem huc venerimus. |
| 15 | BACCH. Cogantur quidem intro. SOR. Haud scio quid eo opus sit, |
| 16 | quae nec lac nec lanam ullam habent. sic sine astent. |
| 17 | exsolvere quanti fuere, omnis fructus |
| 18 | iam illis decidit. non vides, ut palantes |
| 19 | solae liberae |
| 20 | grassentur? quin aetate credo esse mutas: |
| 21 | ne balant quidem, quom a pecu cetero absunt. |
| 22 | stultae atque haud malae videntur. |
| 23 | SOR. Revortamur intro, soror. NIC. Ilico ambae |
| 24 | manete: haec oves volunt vos. |
| 25 | SOR. Prodigium hoc quidemst: humana nos voce appellant oves. |
| 26 | NIC. Haec oves vobis malam rem magnam, quam debent, dabunt. |
| 27 | BACCH. Si quam debes, te condono: tibi habe, numquam abs te petam. |
| 28 | sed quid est quapropter nobis vos malum minitamini? |
| 29 | PHIL. Quia nostros agnos conclusos istic esse aiunt duos. |
| 30 | NIC. Et praeter eos agnos meus est istic clam mordax canis: |
| 31 | qui nisi nobis producuntur iam atque emittuntur foras, |
| 32 | arietes truces nos erimus, iam in vos incursabimus. |
| 33 | BACCH. Soror, est quod te volo secreto. SOR. Eho, amabo. NIC. Quo illaec abeunt? |
| 34 | BACCH. Senem illum tibi dedo ulteriorem, lepide ut lenitum reddas; |
| 35 | ego ad hunc iratum adgrediar, <si> possumus nos hos intro inlicere huc. |
| 36 | SOR. Meum pensum ego lepide accurabo, quamquam odiost mortem amplexari. |
| 37 | BACCH. Facito ut facias. SOR. Taceas. tu tuom facito: ego quod dixi haud mutabo. |
| 38 | NIC. Quid illaec illic in consilio duae secreto consultant? |
| 39 | PHIL. Quid ais tu, homo? NIC. Quid me vis? |
| 40 | PHIL. Pudet dicere me tibi quiddam. |
| 41 | NIC. Quid est quod pudeat? PIST. Sed amico homini tibi quod volo credere certumst. |
| 42 | nihili sum. NIC. Istuc iam pridem scio. sed qui nihili es? id memora. |
| 43 | PHIL. Tactus sum vehementer visco; |
| 44 | cor stimulo foditur. NIC. Pol tibi multo aequius est coxendicem. |
| 45 | sed quid istuc est? etsi iam ego ipsus quid sit probe scire puto me; |
| 46 | verum audire etiam ex te studeo. PHIL. Viden hanc? NIC. Video. PHIL. Haud mala est mulier. |
| 47 | NIC. Pol vero ista mala et tu nihili. PHIL. Quid multa? ego amo. NIC. An amas? PHIL. Nai gar. |
| 48 | NIC. Tun, homo putide, amator istac fieri aetate audes? PHIL. Qui non? |
| 49 | NIC. Quia flagitium est. PHIL. Quid opust verbis? meo filio non sum iratus, |
| 50 | neque te tuost aequom esse iratum: si amant, sapienter faciunt. |
| 51 | BACCH. Sequere hac. NIC. Eunt eccas tandem probri perlecebrae et persuastrices. |
| 52 | quid nunc? etiam redditis nobis filios et servom? an ego experior |
| 53 | tecum vim maiorem? PHIL. Abin hinc? |
| 54 | non homo tu quidem es, qui istoc pacto tam lepidam inlepide appelles. |
| 55 | BACCH. Senex optime quantumst in terra, sine <me> hoc exorare abs te, |
| 56 | ut istuc delictum desistas tanto opere ire oppugnatum. NIC. Ni abeas, quamquam tu bella es, |
| 57 | malum tibi magnum dabo iam. BACCH. Patiar, non metuo, ne quid mihi doleat |
| 58 | quod ferias. NIC. Ut blandiloquast! ei mihi, metuo. SOR. Hic magis tranquillust. |
| 59 | BACCH. I hac mecum intro atque ibi, si quid vis, filium concastigato. |
| 60 | NIC. Abin a me, scelus? BACCH. Sine, mea pietas, te exorem. NIC. Exores tu me? |
| 61 | SOR. Ego quidem ab hoc certe exorabo. PIST. Immo ego te oro, ut me intro abducas. |
| 62 | SOR. Lepidum te. PHIL. At scin quo pacto me ad te intro abducas? SOR. Mecum ut sis. |
| 63 | PHIL. Omnia quae cupio commemoras. |
| 64 | NIC. Vidi ego nequam homines, verum te |
| 65 | neminem deteriorem. PHIL. Ita sum. |
| 66 | BACCH. I hac mecum intro, ubi tibi sit lepide victibus, vino atque unguentis. |
| 67 | NIC. Satis, satis iam vostrist convivi: me nil paenitet ut sim acceptus: |
| 68 | quadringentis Philippis filius me et Chrysalus circumduxerunt. |
| 69 | quem quidem ego ut non excruciem, alterum tantum auri non meream. |
| 70 | BACCH. Quid tandem, si dimidium auri redditur, in hac mecum intro? atque ut |
| 71 | eis delicta ignoscas. PHIL. Faciet. NIC. Minime, nolo. nil moror, sine sic. |
| 72 | malo illos ulcisci ambo. |
| 73 | PHIL.Etiam tu, homo nihili? quod di dant boni cave culpa tua amissis: |
| 74 | dimidium auri datur: accipias, potesque et scortum accumbas. |
| 75 | NIC. Egon ubi filius corrumpatur meus, ibi potem? PHIL. Potandumst. |
| 76 | NIC. Age iam, id ut ut est, etsi est dedecori, patiar, facere inducam animum: |
| 77 | egon, cum haec cum illo accubet, inspectem? BACCH. Immo equidem pol tecum accumbam, |
| 78 | te amabo et te amplexabor. |
| 79 | NIC. Caput prurit, perii, vix negito. BACCH. Non tibi venit in mentem, amabo, |
| 80 | si dum vivas tibi bene facias tam pol id quidem esse haud perlonginquom, |
| 81 | neque, si hoc hodie amissis, post in morte eventurum esse umquam? |
| 82 | NIC. Quid ago? PIST. Quid agas? rogitas etiam? NIC. Libet et metuo. BACCH. Quid metuis? |
| 83 | NIC. Ne obnoxius filio sim et servo. BACCH. Mel meum, amabo, etsi haec fiunt, |
| 84 | tuost: unde illum sumere censes, nisi quod tute illi dederis? |
| 85 | hanc veniam illis sine te exorem. NIC. Ut terebrat! satin offirmatum |
| 86 | quod mihi erat, id me exorat? |
| 87 | tua sum opera et propter te improbior. BACCH. Neminis quam mea mavellem. |
| 88 | satin ego istuc habeo firmatum? NIC. Quod semel dixi haud mutabo. |
| 89 | BACCH. It dies, ite intro accubitum, |
| 90 | filii vos exspectant intus. NIC. Quam quidem actutum emoriamur. |
| 91 | SOR. Vesper hic est, sequimini. NIC. Ducite nos quo lubet tamquam quidem addictos. |
| 92 | BACCH. Lepide ipsi hi sunt capti, suis qui filiis fecere insidias. |
| 93 | GREX. Hi senes nisi fuissent nihili iam inde ab adulescentia, |
| 94 | non hodie hoc tantum flagitium facerent canis capitibus; |
| 95 | neque adeo haec faceremus, ni antehac vidissemus fieri, |
| 96 | ut apud lenones rivales filiis fierent patres. |