monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5 > 12 > 3 > 8 > 2 > 4 > 67 > 11 > 9 > 5 > 7 > 6 > 2 > 4 > 10 > 30 > 17 > 1
>>> Plautus, Bacchides, 5, Scaena II. Bacchis Soror Nicobulus Philoxenus Pistoclerus Grex

Plautus, Bacchides, 5, Scaena I. Nicobulus Philoxenus Pistoclerus

1 NIC. Quicumque ubi ubi sunt, qui fuerunt quique futuri sunt posthac
2 stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones,
3 solus ego omnis longe antideo
4 stultitia et moribus indoctis. perii, pudet: hocine me aetatis
5 ludos bis factum esse indigne? magis quam id reputo, tam magis uror
6 quae meus filius turbavit. perditus sum atque eradicatus
7 sum, omnibus exemplis excrucior. omnia me mala consectantur,
8 omnibus exitiis interii. Chrysalus med hodie laceravit,
9 Chrysalus me miserum spoliavit: is me scelus auro usque attondit
10 dolis doctis indoctum, ut lubitumst. ita miles memorat meretricem esse
11 eam quam ille uxorem esse aiebat, omniaque ut quidque actum est memoravit,
12 eam sibi hunc annum conductam, relicuom id auri factum quod ego ei
13 stultissimus homo promisissem: hoc, hoc est quo <cor> peracescit;
14 hoc est demum quod percrucior, me hoc aetatis ludificari,
15 [immo edepol sic ludos factum] cano capite atque alba barba
16 miserum me auro esse emunctum.
17 perii, hoc servom meum non nauci facere esse ausum! atque ego, si alibi
18 plus perdiderim, minus aegre habeam minusque id mihi damno ducam.
19 PHIL. Certo hic prope me mihi nescio quis loqui visust; sed quem video?
20 hic quidemst pater Mnesilochi. NIC. Euge, socium aerumnae et mei mali video.
21 Philoxene, salve. PHIL.Et tu. unde agis? NIC. Unde homo miser atque infortunatus.
22 PIST. At pol ego ibi sum, esse ubi miserum hominem decet atque infortunatum.
23 NIC. Igitur pari fortuna, aetate ut sumus, utimur. PHIL. Sic est. sed tu,
24 quid tibist? NIC. Pol mihi par, idem est quod tibi.
25 PHIL. Numquid nam ad filium haec aegritudo attinet?
26 NIC. Admodum. PHIL. Idem mihi morbus in pectorest.
27 NIC. At mihi Chrysalus optumus homo
28 perdidit filium, me atque rem omnem meam.
29 PHIL. Quid tibi ex filio nam, obsecro, aegrest? NIC. Scies:
30 id, perit cum tuo: ambo aeque amicas habent.
31 PHIL. Qui scis? NIC. Vidi. PHIL. Ei mihi, disperii.
32 NIC. Quid dubitamus pultare atque huc evocare ambos foras?
33 PHIL. Haud moror. NIC. Heus Bacchis, iube sis actutum aperiri fores,
34 nisi mavoltis fores et postes comminui securibus.
Plautus HOME

bav1615.173 cpl1613.44

>>> Plautus, Bacchides, 5, Scaena II. Bacchis Soror Nicobulus Philoxenus Pistoclerus Grex
monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5 > 12 > 3 > 8 > 2 > 4 > 67 > 11 > 9 > 5 > 7 > 6 > 2 > 4 > 10 > 30 > 17 > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik