monumenta.ch > Plautus > 3 > 29 > 2 > 35 > 9 > 6 > 14 > 58 > 6 > 1 > 24 > 31 > 19 > 39 > 15 > 26 > 18 > 14 > 1 > 20 > 20 > 10 > 6 > 19 > 54 > 9 > 20 > 9 > 7 > 20 > 9 > 6 > 2 > 2 > 6 > 9 > 16 > 10 > 9 > 3 > 6 > 2 > 8 > 18 > 15 > 16 > 29 > 10
Plautus, Bacchides, 4, Scaena IX. Chrysalus Nicobulus <<<    

Plautus, Bacchides, 4, Scaena X. Philoxenus

1 PHIL. Quam magis in pectore meo foveo quas meus filius turbas turbet,
2 quam se ad vitam et quos ad mores praecipitem inscitus capessat,
3 magis curae est magisque adformido, ne is pereat neu corrumpatur.
4 scio, fui ego illa aetate et feci illa omnia, sed more modesto;
5 neque placitant mores quibus video volgo <in> gnatos esse parentes:
6 [duxi, habui scortum, potavi, dedi, donavi, sed enim id raro.]
7 ego dare me meo gnato institui, ut animo obsequium sumere possit;
8 aequom esse puto, sed nimis nolo desidiae ei dare ludum.
9 nunc Mnesilochum, quod mandavi,
10 viso ecquid eum ad virtutem aut ad
11 frugem opera sua compulerit, sic
12 ut eum, si convenit, scio fecisse: eost ingenio natus.
Plautus HOME

bav1615.173 cpl1613.43

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik