Plautus, Bacchides, 4, Scaena IX. Chrysalus Nicobulus
| 1 | CHRYS. Atridae duo fratres cluent fecisse facinus maxumum, |
| 2 | quom Priami patriam Pergamum divina moenitum manu |
| 3 | armis, equis, exercitu atque eximiis bellatoribus |
| 4 | mille cum numero navium decumo anno post subegerunt. |
| 5 | non pedibus termento fuit praeut ego erum expugnabo meum |
| 6 | sine classe sineque exercitu et tanto numero militum. |
| 7 | [cepi expugnavi amanti erili filio aurum ab suo patre.] |
| 8 | nunc prius quam huc senex venit, libet lamentari dum exeat. |
| 9 | o Troia, o patria, o Pergamum, o Priame periisti senex, |
| 10 | qui misere male mulcabere quadringentis Philippis aureis. |
| 11 | nam ego has tabellas obsignatas consignatas quas fero |
| 12 | non sunt tabellae, sed equos quem misere Achivi ligneum. |
| 13 | [Epiust Pistoclerus: ab eo haec sumptae; Mnesilochus Sino est |
| 14 | relictus, ellum non in busto Achilli, sed in lecto accubat; |
| 15 | Bacchidem habet secum: ille olim habuit ignem qui signum daret, |
| 16 | hunc ipsum exurit; ego sum Ulixes, cuius consilio haec gerunt.] |
| 17 | tum quae hic sunt scriptae litterae, hoc in equo insunt milites |
| 18 | armati atque animati probe. ita res successit mi usque adhuc. |
| 19 | atque hic equos non in arcem, verum in arcam faciet impetum: |
| 20 | exitium excidium exlecebra fiet hic equos hodie auro senis. |
| 21 | nostro seni huic stolido, ei profecto nomen facio ego Ilio; |
| 22 | miles Menelaust, ego Agamemno, idem Ulixes Lartius, |
| 23 | Mnesilochust Alexander, qui erit exitio rei patriae suae; |
| 24 | is Helenam avexit, cuia causa nunc facio obsidium Ilio. |
| 25 | nam illi itidem Ulixem audivi, ut ego sum, fuisse et audacem et malum: |
| 26 | <in> dolis ego prensus sum, ille mendicans paene inventus interiit, |
| 27 | dum ibi exquirit fata Iliorum; adsimiliter mi hodie optigit. |
| 28 | vinctus sum, sed dolis me exemi: item se ille servavit dolis. |
| 29 | Ilio tria fuisse audivi fata quae illi forent exitio: |
| 30 | signum ex arce si periisset; alterum etiamst Troili mors; |
| 31 | tertium, cum portae Phrygiae limen superum scinderetur: |
| 32 | paria item tria eis tribus sunt fata nostro huic Ilio. |
| 33 | nam dudum primo ut dixeram nostro seni mendacium |
| 34 | et de hospite et de auro et de lembo, ibi signum ex arce iam abstuli. |
| 35 | iam duo restabant fata tunc, nec magis id ceperam oppidum. |
| 36 | post ubi tabellas ad senem detuli, ibi occidi Troilum, |
| 37 | cum censuit Mnesilochum cum uxore esse dudum militis. |
| 38 | [ibi vix me exsolvi: id periclum adsimilo, Ulixem ut praedicant |
| 39 | cognitum ab Helena esse proditum Hecubae; sed ut olim ille se |
| 40 | blanditiis exemit et persuasit se ut amitteret, |
| 41 | item ego dolis me illo extuli e periclo et decepi senem.] |
| 42 | post cum magnifico milite, urbes verbis qui inermus capit, |
| 43 | conflixi atque hominem reppuli; dein pugnam conserui seni: |
| 44 | eum ego adeo uno mendacio devici, uno ictu extempulo |
| 45 | cepi spolia. is nunc ducentos nummos Philippos militi, |
| 46 | quos dare se promisit, dabit. |
| 47 | nunc alteris etiam ducentis usus est, qui dispensentur |
| 48 | Ilio capto, ut sit mulsum qui triumphent milites. |
| 49 | [sed Priamus hic multo illi praestat: non quinquaginta modo, |
| 50 | quadringentos filios habet atque equidem omnis lectos sine probro: |
| 51 | eos ego hodie omnis contruncabo duobus solis ictibus. |
| 52 | nunc Priamo nostro si est quis emptor, comptionalem senem |
| 53 | vendam ego, venalem quem habeo, extemplo ubi oppidum expugnavero.] |
| 54 | sed Priamum adstantem eccum ante portam video. adibo atque adloquar. |
| 55 | NIC. Quoianam vox prope me sonat? CHRYS. O Nicobule. NIC. Quid fit? |
| 56 | quid quod te misi, ecquid egisti? CHRYS. Rogas? congredere. NIC. Gradior. |
| 57 | CHRYS. Optumus sum orator. ad lacrumas coegi hominem castigando |
| 58 | maleque dictis, quae quidem quivi comminisci. NIC. Quid ait? CHRYS. Verbum |
| 59 | nullum fecit: lacrumans tacitus auscultabat quae ego loquebar; |
| 60 | tacitus conscripsit tabellas, obsignatas mi has dedit. |
| 61 | tibi me iussit dare, sed metuo, ne idem cantent quod priores. |
| 62 | nosce signum. estne eius? NIC. Novi. libet perlegere has. CHRYS. Perlege. |
| 63 | nunc superum limen scinditur, nunc adest exitium Ilio, |
| 64 | turbat equos lepide ligneus. NIC. Chrysale, ades, dum ego has perlego. |
| 65 | CHRYS. Quid me tibi adesse opus est? NIC. Volo, [ut quod iubeo facias] |
| 66 | ut scias quae hic scripta sient. |
| 67 | CHRYS. Nil moror neque scire volo. |
| 68 | NIC. Tamen ades. CHRYS. Quid opust? NIC. Taceas: |
| 69 | quod iubeo id facias. CHRYS. Adero. |
| 70 | NIC. Euge litteras minutas. CHRYS. Qui quidem videat parum; |
| 71 | verum, qui satis videat, grandes satis sunt. NIC. Animum advortito igitur. |
| 72 | CHRYS. Nolo inquam. NIC. At volo inquam. CHRYS. Quid opust? NIC. At enim id quod te iubeo facias. |
| 73 | CHRYS. Iustumst <ut> tuos tibi servos tuo arbitratu serviat. |
| 74 | NIC. Hoc age sis nunciam. CHRYS. Ubi lubet, recita: aurium operam tibi dico. |
| 75 | NIC. Cerae quidem haud parsit neque stilo; |
| 76 | sed quidquid est, pellegere certumst. a |
| 77 | 'Pater, ducentos Philippos quaeso Chrysalo |
| 78 | da, si esse salvom vis me aut vitalem tibi.' |
| 79 | malum quidem hercle magnum. CHRYS. Tibi dico. NIC. Quid est? |
| 80 | CHRYS. Non prius salutem scripsit? NIC. Nusquam sentio. |
| 81 | CHRYS. Non dabis, si sapies; verum si das maxume, |
| 82 | ne ille alium gerulum quaerat, si sapiet, sibi: |
| 83 | nam ego non laturus sum, si iubeas maxume. |
| 84 | sat sic suspectus sum, cum careo noxia. |
| 85 | NIC. Ausculta porro, dum hoc quod scriptumst perlego. |
| 86 | CHRYS. Inde a principio iam inpudens epistula est. |
| 87 | NIC. 'Pudet prodire me ad te in conspectum, pater: |
| 88 | tantum flagitium te scire audivi meum, |
| 89 | quod cum peregrini cubui uxore militis.' |
| 90 | pol haud derides; nam ducentis aureis |
| 91 | Philippis redemi vitam ex flagitio tuam. |
| 92 | CHRYS. Nihil est illorum quin ego illi dixerim. |
| 93 | NIC. 'Stulte fecisse fateor. sed quaeso, pater, |
| 94 | ne me, in stultitia si deliqui, deseras. |
| 95 | ego animo cupido atque oculis indomitis fui; |
| 96 | persuasumst facere quoius me nunc facti pudet.' |
| 97 | prius te cavisse ergo quam pudere aequom fuit. |
| 98 | CHRYS. Eadem istaec verba dudum illi dixi omnia. |
| 99 | NIC. 'Quaeso ut sat habeas id, pater, quod Chrysalus |
| 100 | me obiurigavit plurumis verbis malis, |
| 101 | et me meliorem fecit praeceptis suis, |
| 102 | ut te ei habere gratiam aequom sit bonam.' |
| 103 | CHRYS. Estne istuc istic scriptum? NIC. Em specta, tum scies. |
| 104 | CHRYS. Ut qui deliquit supplex est ultro omnibus. |
| 105 | NIC. 'Nunc si me fas est obsecrare abs te, pater, |
| 106 | da mihi ducentos nummos Philippos, te obsecro.' |
| 107 | CHRYS. Ne unum quidem hercle, si sapis. NIC. Sine perlegam. |
| 108 | 'ego ius iurandum verbis conceptis dedi, |
| 109 | daturum id me hodie mulieri ante vesperum, |
| 110 | prius quam a me abiret. nunc, pater, ne perierem |
| 111 | cura atque abduce me hinc ab hac quantum potest, |
| 112 | quam propter tantum damni feci et flagiti. |
| 113 | cave tibi ducenti nummi dividiae fuant; |
| 114 | sescenta tanta reddam, si vivo, tibi. |
| 115 | vale atque haec cura'. quid nunc censes, Chrysale? |
| 116 | CHRYS. Nihil ego tibi hodie consili quicquam dabo, |
| 117 | neque ego haud committam ut, si quid peccatum siet, |
| 118 | fecisse dicas de mea sententia. |
| 119 | verum, ut ego opinor, si ego in istoc sim loco, |
| 120 | dem potius aurum quam illum corrumpi sinam. |
| 121 | duae condiciones sunt: utram tu accipias vide: |
| 122 | vel ut aurum perdas vel ut amator perieret. |
| 123 | ego neque te iubeo neque veto, neque suadeo. |
| 124 | NIC. Miseret me illius. CHRYS. Tuos est, non mirum facis. |
| 125 | si plus perdundum sit, periisse suaviust, |
| 126 | quam illud flagitium volgo dispalescere. |
| 127 | NIC. Ne ille edepol Ephesi multo mavellem foret, |
| 128 | dum salvos esset, quam revenisset domum. |
| 129 | quid ego istic? quod perdundumst properem perdere. |
| 130 | binos ducentos Philippos iam intus ecferam, |
| 131 | et militi quos dudum promisi miser |
| 132 | et istos. mane istic, iam exeo ad te, Chrysale. - |
| 133 | CHRYS. Fit vasta Troia, scindunt proceres Pergamum. |
| 134 | scivi ego iam dudum fore me exitio Pergamo. |
| 135 | edepol qui me esse dicat cruciatu malo |
| 136 | dignum, ne ego cum illo pignus haud ausim dare; |
| 137 | tantas turbellas facio. sed crepuit foris: |
| 138 | ecfertur praeda ex Troia. taceam nunciam. |
| 139 | NIC. Cape hoc tibi aurum, Chrysale, i, fer filio. |
| 140 | ego ad forum autem hinc ibo, ut solvam militi. |
| 141 | CHRYS. Non equidem accipiam. proin tu quaeras qui ferat. |
| 142 | nolo ego mihi credi. NIC. Cape vero, odiose facis. |
| 143 | CHRYS. Non equidem capiam. NIC. At quaeso. CHRYS. Dico ut res se habet. |
| 144 | NIC. Morare. CHRYS. Nolo, inquam, aurum concredi mihi. |
| 145 | vel da aliquem qui servet me. NIC. Ohe, odiose facis. |
| 146 | CHRYS. Cedo, si necesse est. NIC. Cura hoc. iam ego huc revenero. - |
| 147 | CHRYS. Curatum est - esse te senem miserrumum. |
| 148 | hoc est incepta efficere pulcre: bellule |
| 149 | mi evenit, ut ovans praeda onustus incederem; |
| 150 | salute nostra atque urbe capta per dolum |
| 151 | domum reduco integrum omnem exercitum. |
| 152 | sed, spectatores, vos nunc ne miremini |
| 153 | quod non triumpho: pervolgatum est, nil moror; |
| 154 | verum tamen accipientur mulso milites. |
| 155 | nunc hanc praedam omnem iam ad quaestorem deferam. - |