Plautus, Bacchides, 4, Scaena VIII. Cleomachus Chrysalus Nicobulus
| 1 | CLEOM. Meamne hic Mnesilochus, Nicobuli filius, |
| 2 | per vim ut retineat mulierem? quae haec factiost? |
| 3 | NIC. Quis illest? CHRYS. Per tempus hic venit miles mihi. |
| 4 | CLEOM. Non me arbitratur militem, sed mulierem, |
| 5 | qui me meosque non queam defendere. |
| 6 | nam neque Bellona mi umquam neque Mars creduat, |
| 7 | ni illum exanimalem faxo, si convenero, |
| 8 | nive exheredem fecero vitae suae. |
| 9 | NIC. Chrysale, quis ille est qui minitatur filio? |
| 10 | CHRYS. Vir hic est illius mulieris quacum accubat. |
| 11 | NIC. Quid, vir? CHRYS. Vir, inquam. NIC. Nuptanest illa, obsecro? |
| 12 | CHRYS. Scies haud multo post. NIC. Oppido interii miser. |
| 13 | CHRYS. Quid nunc? scelestus tibi videtur Chrysalus? |
| 14 | age nunc vincito me, auscultato filio. |
| 15 | dixin tibi ego illum inventurum te qualis sit? |
| 16 | NIC. Quid nunc ego faciam? CHRYS. Iube sis me exsolvi cito; |
| 17 | nam ni ego exsolvor, iam manufesto hominem opprimet. |
| 18 | CLEOM. Nihil est lucri quod me hodie facere mavelim, |
| 19 | quam illum cubantem cum illa opprimere, ambo ut necem. |
| 20 | CHRYS. Audin quae loquitur? quin tu me exsolvi iubes? |
| 21 | NIC. Exsolvite istum. perii, pertimui miser. |
| 22 | CLEOM. Tum illam, quae corpus publicat volgo suom, |
| 23 | faxo se haud dicat nactam quem derideat. |
| 24 | CHRYS. Pacisci cum illo paulula pecunia |
| 25 | potes. NIC. Pacisce ergo, obsecro, quid tibi lubet, |
| 26 | dum ne manifesto hominem opprimat neve enicet. |
| 27 | CLEOM. Nunc nisi ducenti Philippi redduntur mihi, |
| 28 | iam illorum ego animam amborum exsorbebo oppido. |
| 29 | NIC. Em illuc pacisce, si potes; perge obsecro, |
| 30 | pacisce quid vis. CHRYS. Ibo et faciam sedulo. |
| 31 | quid clamas? CLEOM. Ubi erus tuos est? CHRYS. Nusquam. nescio. |
| 32 | vis tibi ducentos nummos iam promittier, |
| 33 | ut ne clamorem hic facias neu convicium? |
| 34 | CLEOM. Nihil est quod malim. CHRYS. Atque ut tibi mala multa ingeram? |
| 35 | CLEOM. Tuo arbitratu. NIC. Ut subblanditur carnufex. |
| 36 | CHRYS. Pater hic Mnesilochi est; sequere, is promittet tibi. |
| 37 | tu aurum rogato; ceterum verbum sat est. |
| 38 | NIC. Quid fit? CHRYS. Ducentis Philippis rem pepigi. NIC. Ah, salus |
| 39 | mea, servavisti me. quam mox dico 'dabo'? |
| 40 | CHRYS. Roga hunc tu, tu promitte huic. NIC. Promitto, roga. |
| 41 | CLEOM. Ducentos nummos aureos Philippos probos |
| 42 | dabin? CHRYS. 'Dabuntur' inque. responde. NIC. Dabo. |
| 43 | CHRYS. Quid nunc, impure? numquid debetur tibi? |
| 44 | quid illi molestus? quid illum morte territas? |
| 45 | et ego te et ille mactamus infortunio. |
| 46 | si tibi est machaera, at nobis veruinast domi: |
| 47 | qua quidem te faciam, si tu me inritaveris, |
| 48 | confossiorem soricina nenia. |
| 49 | iam dudum hercle equidem sentio, suspicio |
| 50 | quae te sollicitet: eum esse cum illa muliere. |
| 51 | CLEOM. Immo est quoque. CHRYS. Ita me Iuppiter Iuno Ceres |
| 52 | Minerva ~ Latona Spes Opis Virtus Venus |
| 53 | Castor Polluces Mars Mercurius Hercules |
| 54 | Summanus Sol Saturnus dique omnes ament, |
| 55 | ut ille cum illa neque cubat neque ambulat |
| 56 | neque osculatur neque illud quod dici solet. |
| 57 | NIC. Ut iurat! servat me ille suis periuriis. |
| 58 | CLEOM. Ubi nunc Mnesilochus ergost? CHRYS. Rus misit pater. |
| 59 | illa autem in arcem abiit aedem visere |
| 60 | Minervae. nunc apertast. i, vise estne ibi. |
| 61 | CLEOM. Abeo ad forum igitur. CHRYS. Vel hercle in malam crucem. |
| 62 | CLEOM. Hodie exigam aurum hoc? CHRYS. Exige, ac suspende te: |
| 63 | ne supplicare <hunc> censeas <tibi>, nihili homo. - |
| 64 | ille est amotus. sine me - per te, ere, opsecro |
| 65 | deos immortales - ire huc intro ad filium. |
| 66 | NIC. Quid eo intro ibis? CHRYS. Ut eum dictis plurumis |
| 67 | castigem, cum haec sic facta ad hunc faciat modum. |
| 68 | NIC. Immo oro ut facias, Chrysale, et ted opsecro, |
| 69 | cave parsis in eum dicere. CHRYS. Etiam me mones? |
| 70 | satin est si plura ex me audiet hodie mala, |
| 71 | quam audivit umquam Clinia ex Demetrio? - |
| 72 | NIC. Lippi illic oculi servos est simillimus: |
| 73 | si non est, nolis esse neque desideres; |
| 74 | si est, abstinere quin attingas non queas. |
| 75 | nam ni illic hodie forte fortuna hic foret, |
| 76 | miles Mnesilochum cum uxore opprimeret sua |
| 77 | atque obtruncaret moechum manufestarium. |
| 78 | nunc quasi ducentis Philippis emi filium, |
| 79 | quos dare promisi militi: quos non dabo |
| 80 | temere etiam prius quam filium convenero. |
| 81 | numquam edepol quicquam temere credam Chrysalo; |
| 82 | verum lubet etiam mi has perlegere denuo: |
| 83 | aequomst tabellis consignatis credere. - |