Plautus, Bacchides, 4, Scaena VII. Nicobulus Chrysalus
| 1 | NIC. Constringe tu illi, Artamo, actutum manus. |
| 2 | CHRYS. Quid feci? NIC. Impinge pugnum, si muttiverit. |
| 3 | quid hae locuntur litterae? CHRYS. Quid me rogas? |
| 4 | ut ab illo accepi, ad te obsignatas attuli. |
| 5 | NIC. Eho tu, *** loquitatusne es gnato meo |
| 6 | male per sermonem, quia mi id aurum reddidit, |
| 7 | et te dixisti id aurum ablaturum tamen |
| 8 | per sycophantiam? CHRYS. Egone istuc dixi? NIC. Ita. |
| 9 | CHRYS. Quis homost qui dicat me dixisse istuc? NIC. Tace, |
| 10 | nullus homo dicit: hae tabellae te arguont, |
| 11 | quas tu attulisti. em hae te vinciri iubent. |
| 12 | CHRYS. Aha, Bellorophontem tuos me fecit filius: |
| 13 | egomet tabellas tetuli ut vincirer. sine. |
| 14 | NIC. Propterea hoc facio, ut suadeas gnato meo |
| 15 | ut pergraecetur tecum, tervenefice. |
| 16 | CHRYS. O stulte, stulte, nescis nunc venire te; |
| 17 | atque in eopse adstas lapide, ut praeco praedicat. |
| 18 | NIC. Responde: quis me vendit? CHRYS. Quem di diligunt |
| 19 | adulescens moritur, dum valet sentit sapit. |
| 20 | hunc si ullus deus amaret, plus annis decem, |
| 21 | plus iam viginti mortuom esse oportuit: |
| 22 | terrai odium ambulat, iam nil sapit |
| 23 | nec sentit, tantist quantist fungus putidus. |
| 24 | NIC. Tun terrae me odium esse autumas? abducite hunc |
| 25 | intro atque adstringite ad columnam fortiter. |
| 26 | numquam auferes hinc aurum. CHRYS. At qui iam dabis. |
| 27 | NIC. Dabo? CHRYS. Atque orabis me quidem ultro ut auferam, |
| 28 | cum illum rescisces criminatorem meum |
| 29 | quanto in periclo et quanta in pernicie siet. |
| 30 | tum libertatem Chrysalo largibere; |
| 31 | ego adeo numquam accipiam. NIC. Dic, scelerum caput, |
| 32 | dic, quo in periclo est meus Mnesilochus filius? |
| 33 | CHRYS. Sequere hac me, faxo iam scies. NIC. Quo gentium? |
| 34 | CHRYS. Tres unos passus. NIC. Vel decem. CHRYS. Agedum tu, Artamo, |
| 35 | forem hanc pauxillum aperi; placide, ne crepa; |
| 36 | sat est. accede huc tu. viden convivium? |
| 37 | NIC. Video exadvorsum Pistoclerum et Bacchidem. |
| 38 | CHRYS. Qui sunt in lecto illo altero? NIC. Interii miser. |
| 39 | CHRYS. Novistine hominem? NIC. Novi. CHRYS. Dic sodes mihi, |
| 40 | bellan videtur specie mulier? NIC. Admodum. |
| 41 | CHRYS. Quid illam, meretricemne esse censes? NIC. Quippini? |
| 42 | CHRYS. Frustra es. NIC. Quis igitur obsecrost? CHRYS. Inveneris. |
| 43 | ex me quidem hodie numquam fies certior. |